Annus
2 0 0 8


De avis nido

De avis nido

Pechini arena princeps, ubi Olympiadum prima et suprema caerimoniae ac plurima certamina athletica mense Augusto superveniente habebuntur, perfecta est: quae trabibus chalybeiis retis instar conexis nidi speciem refert. Consilium Olympicum Mundanum Sinarum auctoritate collaudavit quia XXXVII stadia ubi certabitur iam parata sunt, sed sollicitudinem patefecit propter aëra adhuc insalubrem.

Stadium nationale, alias Avis Nidus (quem in imagine adposita conspicis), ab architectis Helveticis cum Sinensi Li Xinggang descriptum est: quorum propositum inter plurima toto ex orbe anno MMIII praelatum est. Opus summatim quingenta milia dollariorum stetit. Architecton Sinensis Li Xinggang mirabili aedificio contentus "Tibi mente finge - inquit - te athletam esse in media arena, oculos multitudinis in te allicientem! Spectatorum incitamenta te ad felicem exitum impellent, omnium oculos in te ipsum convertentem."

In Avis Nido nonaginta et unum milia spectatorum sidere poterunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae