Annus
2 0 0 8


De Saturni morbo in Senegalia

De Saturni morbo in Senegalia

In Senegalia, civitate Africae occidentalis, nonnullae insulae Dakaris, maximae urbis, omnino purgandae sunt quod incolae catervatim plumbo venenati aegrotent et intereant: hoc nuntiavit ONUs institutum saluti servandae addictus (WHO), cuius indagatores de morte plurimorum puerorum atque infantium in urbis insulis investigaverunt, ubi pauperes roboris electrici accumulatores destruere soliti sunt unde plumbum servent et venditent. Pueri et infantes apparatu nervorum graviter laborare narrantur.

Investigatores colligunt incolas insulae NGagne Diaw appellatae sine intermissione pulvere tenuissima venenari, quod plumbo tam aër quam cibaria et domi et foris contaminata sint. In vico piscatorum Thiaroye Sur Mer saepe matres, quae operae illi deditae sunt, nolentes filiolos humeris sustinentes vel prope ludentes plumbo venenant. Commendant medici pueros medicamentis curandos esse, sed priumum plumbo non amplius obiciendos esse.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae