Annus
2 0 0 8


Multos scelestos Neapoli condemnatos esse

Multos scelestos Neapoli condemnatos esse

Neapoli, in magna urbe Italica, Jovis die gravia sententia dicta est, qua triginta scelesti societatis maleficae quae ibi "camorra" appellatur a provocationis iudicibus damnati sunt. Investigationes ante decennium coeperant. Quod prior sententia confirmata sit, sedecim rei in perpetuum custodia tenebuntur.

Ideo gravissimo ictu percussus est grex scelestorum "Casalesi" appellatus, unus ex validissimis regionis Campaniae, qui ingentes divitias congessit pharmacorum stupefactivorum mercatura, magistratuum corruptione, fraude et interfectionibus necnon reiectorum illicitis negotiis.

Robertus Saviano, iuvenis scriptor Neapolitanus, sententiae recitationi aderat (momentum illud in imagine aspicis): qui recenti fabula cui nomen est "Gomorra" vim et nequitiem latronum eorumdem descripsit; ex libro illo bene aestimata pellicula filmica orta est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae