Annus
2 0 0 8


Comitia in Zimbabvia vi et metu affici

Comitia in Zimbabvia vi et metu affici

Singularis contentio Zimbabviae praesidentis Roberti Mugabe et oppositoris Morgani Tsvangirai, qui de magistratu supremo die XXVII mensis Iulii certabunt, minime quietae electioni similis est. Quinquies recentissimis decem diebus Morganus Tsvangirai (quem in imagine adposita aspicis) comprehensus et liberatus est.

Rete televisificum Britannicum BBC, quamquam ex Zimbabvia expulsum, documenta divulgavit unde certe patet exercitum vi et metu civibus suadere ut suffragia Roberto Mugabe ferant praecipue in provinciis rusticis, idem vero complures victimae testificatae sunt: cibaria in tabernis tantum hodierni praesidentis fautorum venire, ita ut abiecte pauperum consensus extorqueantur, et factionis commutationis democraticae (MDC) fautores vexari et rure expelli. Bright Matonga, Zimbabviae minister, documenta a diurnariis retis televisifici comperta falsa esse respondit, sed unus ex publicae custodiae ducibus, nomen suum celans, clam interrogatus: "Suffragia nobis - inquit - haud secreto, sed coram praefecto militum ferenda sunt. Custodia publica iam politicorum auctoritate afficitur, quamquam aequa in ambas partes esse habeatur."

Die dominico etiam in suburbio Hararis, capitis Zimbabviae, milites Roberti Mugabe oppositores aggressi sunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae