Annus
2 0 0 8


De Hibernicis suffragiis

De Hibernicis suffragiis

Hibernia sola est ex Europae XXVII civitatibus, cuius lex suprema de Foedere Europaeo cives interrogandos esse constituit, utrum ipsi consentiant an reiciant: nam mutatio quaelibet Hiberniae legis supremae a populo adprobanda est. In ceteris civitatibus Unionis Europaeae senatuum tantum est de re deliberare. Foedus Olisiponis loco legis supremae Europaeae anno MMV a Francogallis et Batavis repulsa a regiminibus adprobatum est.

Factiones politicae quibus more solito magna pars suffragiorum tribuitur, id est Fianna Fail et Fine Gael, Foederi Olisiponis appellato favent: quae ardenti studio electoribus suadere conatae sunt, ut quam plurimi suffragium ineant et adsentiantur. Societas "Libertas" appellata et factio Sinn Fein contra Foederi Europaeo opponuntur, confidentes plerosque Dublini incolas propositum reiecturos esse. Hoc tamen singulare est si de ambiguo exitu suffragiorum Hibernicorum cogitaveris, insulam "smaragdinam" appellatam utilitatem maximam ex Unione Europaea percepisse, cuius auxilia eam ex emigrantium inopem nationem in floridum "tigridem Celticum" converterunt.

Exitus suffragiorum Hibernicorum Veneris die post meridiem divulgandus est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae