Annus
2 0 0 8


Novus quassus apud lacum terrae motu effecto

Novus quassus apud lacum terrae motu effecto

In regione Sinensi Sichuan, abhinc quattuor septimanas vehementi et mortifero terrae motu percussa, ob quassum novum quinti Richteriani gradus tremuit superficies lacus nuper creati Tangjiasha appellati: multae ingentes labes de montibus circumstantibus in aquarum speculum corruerunt, ideo verentur terrae studiosi ut aggeres diruantur vallesque subiacentes inundentur. Quamquam fossa a militibus facta sit (sicut illa in imagine demonstrata) unde liquor defluat, crescere lacus non desinit: si aggeres corruerint, magna aquarum copia incolarum vitas in discrimen adductura est.

Auctoritates propter triginta lacus seismo generatos, amnium cursibus interruptis, in maxima sollicitudine sunt. Interea numerus terrae motus victimarum a rectoribus LXIX milia CXXX existimatur, XVII milium DCCCXXIV hominum sors ignoratur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae