Annus
2 0 0 8


Baracus Obama concurret

Baracus Obama concurret

Saturni die proximo Hilaria Clinton coram fautoribus suis nuntiabit se a certamine praesidentiali recedere et ipsos exhortabitur, ut aemulum suum Baracum Obama ut candidatum sustineant. Qui abhinc cum Johanne McCain de magistratu supremo Civitatum Americae Unitarum contenturus est. Disputatio de candidatura democratica his diebus tantum desinit, quod Hilaria recedere noluerit ut quam maximam potestatis in factione democratica sibi compararet: quae nunc putatur se ut praesidentem vicariam aut magni momenti ministram proposituram esse, quo pacto suffragia et laborem fautorum suorum candidato democratico in summo proelio praebet. Nam Baracum plerumque pauperes et nigricolores, Hilariam mulieres et operarii necnon societates Judaeorum adprobant.

Suffragia praesidentialia mense Novembri proximo habebuntur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae