Non crustulos sed ranas comeste!
Non crustulos sed ranas comeste!
Demum Jovis die gubernatores Birmaniae Ordinis Nationum
Unitarum adiutoribus concesserunt, ut fines turbine
"Nargis" perturbatos post quattuor hebdomadas inirent:
ad hoc magno auxilio fuit conventus praeteritae septimanae ONUs
praesidentis Ban Ki-moon cum duce supremo regiminis Than Shwe.
Nuntiantur adiutores etiam in delta amnis Irrawaddy se
collaturos esse, ubi multitudo incolūm potu et esca iam diu
indigent. Sed regimen insolentiam suam ostentare minime desinit:
cuius nuntius superstites exhortatus est ne "socolatae
crustulis vescantur sed ranis et piscibus" neu extraneos
sinant "oculos in domos inportune inserere". Neque
dictatura propter calamitatem acerbitatem suam quoquo modo
temperavit: nam oppositorum ductrici Aung San Suu Kyi custodia
domestica sex mensibus prorogata est et nova lex suprema in
exanimata natione adprobata rectorum potestatem magnopere
adaugescit.
Agenturae mundanae existimant CXXXIII milia hominum
interiisse, XXV centena milia omnia sua amisisse et potu cibo
medicamentis instanter egere.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|