Annus
2 0 0 8


De lacubus post seismum creatis

De lacubus post seismum creatis

Milites Sinenses conatur pyrobolis aggerem apud urbem Beichuan diruere, qui propter recentem seismum amnis fluxum praesaepsit et lacum stagnantem creavit: die Lunae mille et octingenti armati materiam explodentem attulerunt aggerem demolituri. Aquae CXXX miliones cubicorum metrorum in alveo contineri existimantur, ideo omnes qui deorsum habitant vitam et omnia sua periclitantur.

Deni lacus propter plurimas labes in vallibus Sinarum interiorum apparuerunt, septuaginta circiter aggeres ab hominibus exstructi fluctibus corruere possint: quibus cunctis auctoritates accurate invigilant, ne dirutis aggeribus milia milium incolarum eluvionibus demergantur. Caeli studiosi imbres copiosos posthac provident.

Usque ad hunc diem post terrae motum, qui die XII mensis Maii factum est, et minoris roboris subsquentes, in regionibus Sinarum internis LXV milia hominum periisse existimantur, XXIII milia evanuisse, V miliones domibus orbata esse, ergo rectores auxilia ferri instanter flagitaverunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae