De insolitis suffragiis
De insolitis suffragiis
Rete televisificum et radiophonia Birmaniae proclamaverunt
XCII centesimas civium legem supremam a rectoribus propositam
probavisse, id est fere omnes. Comitia in regionibus tantum
immani turbine intactis die X mensis Maii habita sunt, post duas
septimanas in demersis provinciis comitia ferentur: multitudo
tamen faventium futurorum suffragiorum exitum inanem facit.
Sed contra Birmaniae rectores societas Custos Humani Juris (Human
Rights Watch) vehementer reclamat, cuius nuntius David
Mathieson "Nullo modo - inquit - plerique cives probare
potuissent tabulas a se minime cognitas neu lectas." Iuxta
legem supremam propositam quartus quisque senator a regentibus
deligendus est, quorum potestas ita in perpetuum confirmatur.
Foedus nationale democraticum, ab Aung San Suu Kyi ductum,
exitum fraudulentum vocavit quod saepe ii, qui comitiorum sedibus
praeerant, electores prohibuissent ne suffragia ferrent
schedasque ipsi in capsas inseruissent.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|