Annus
2 0 0 8


TERRAE MOTUS SICHUANENSIS

TERRAE MOTUS SICHUANENSIS

Saltem 60 milia periisse timentur

Horribili terrae motu magnitudine 7,9 graduum Richterianorum, qui die Lunae vastavit provinciam Sinensem Sichuan iam 12 milia mortuorum inventi sunt ac saltem 60 milia hominum in ipsa regione Wenchuan in ruinis quaeruntur. Pro dolor numerus victimarum a servatoribus putatur cito valdeque creturus.

Labor servatorum, quorum maxima pars milites sunt Sinenses, impeditur ab imbribus neque viae tremore pulsae devastataeque aditum facilem pateant. Die Martis circiter centum milites delecti una cum esca aliisque auxiliis umbrellis descensoriis de caelo in loco calamitatis deiecti sunt.

In oppido Yingxiu, quod ad epicentrum terrae motus propinquissimum erat, auxiliatores de ruinis effoderunt circiter 300 vulneratos sed viventes homines, nuntiat agentura diuraria Sinensium Xinhua. Quae addit tamen verisimiliter tantum duo e decem milibus huius oppidi incolarum vitam superare contigit.

Praeter Wenchuan, quae regio vehementissime motu terrae est afflicta, multi homines periisse creduntur in aliis comitatibus provinciae Sichuan, ut Mianyang (18.000 hominum quaeruntur), Mianzhu (4.800). In urbe Shifang duae officinae chimicae sunt tremore omnino deletae, qua re calamitas nova regioni immineat: inquinatio venefica emissionibus. Mortui sunt etiam nonnulli incolae partium provinciae Sichuanensis satis ab epicentro remotarum, ut regio autonoma Tibetanorum Aba necnon ipsa urbs caput provinciae, Chengdu, ubi 959 adhuc corpora inventa sunt. Nuntiatur etiam nonnullos homines vitam amisisse in vicinis regionibus provinciarum Gansu et Shaanxi.

Propter novos tremores - iam non tantae magnitudinis, qui tamen regulariter nonnullas regiones hodie herique pellant - etiam multi cives, quorum domus intactae a calamitate erant, sub Iove ad tempus manere coguntur, ut de oppido Dujiangyan nuntiat relator radiophoniae Britannicae BBC, Michael Bristow.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae