A constitutional referendum is being held in Burma despite calls from the outside world for a postponement after last week'
De turbine quo Birmania vastata est
Regimen Birmanicum constituit suffragia de nova lege suprema
die Saturni habenda esse, neglecta magna nationis perturbatione
propter immanem turbinem ortam. Eodem die nuntiavit XXIII millia
saltem incolarum profecto interiisse, ubi XXXVII millia sint
ignotum esse. Procella enim Nargis appellata die tertio mensis
Maii agros vicos urbes vel maximam urbem Rangoon vastavit, omnem
populum defringens sed minime tyrannos qui iam diu cives
Birmanicos oppresserunt: adiutores qui undelibet auxilia miseris
afferre cupiunt vetiti sunt, ne fines superarent. Praesidens
Ordinis Nationum Unitarum Ban Ki-moon severe rectores admonuit ut
adiutorum gregibus accessus concederetur, sed singulae tantum
USAe aëronavi Lunae die terram attingere licebit. XV centena
milia Birmanicorum vehementi procella percussa esse existimantur.
Diurnarii retis televisifici Britannici BBC per delta fluminis
Irrawaddy iter fecerunt atque horrifica narraverunt: catervatim
cadavera hic illic dispersa, domos et casas tectis orbatas,
arbores eradicatas humi iacere, dysenteriam inter superstites
diffundi coepisse, auxilia minime calamitati adaequata esse.
Institutum victus mundanum (World Food Programme) iam
cibariorum magnam vim advexit sed distribuere nequit, quod
rectores ipsi commeatus largitionem gubernare velint.
Interea cives Birmanici suffragia ferunt, exceptis regionibus
turbine maxime afflictis: rectores ita comitia democratica post
biennium habitum iri confirmant, oppositores contra hoc tantum
tyrannorum propositum esse aiunt, ut ipsorum potestas magis
magisque augeatur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|