Annus
2 0 0 8


PROVINCIA BOLIVIANA DE AUTONOMIA SUFFRAGATUR

PROVINCIA BOLIVIANA DE AUTONOMIA SUFFRAGATUR

Sancta Crux sui vectigalibus potietur?

Incolae orientalis regionis Bolivianae Sancta Crux (Santa Cruz) die Solis suffragia tenent, quibus dicant utrum regionem autonomam Sanctam Crucem fieri velint an non. Regimen statale Pacispoli (La Paz) situm declaravit plebiscitum nulli momenti esse ad ordinem legalem civitatis, multi tamen credunt effectum suffragandi, si faveat autonomiam, vim moralem dabit fautoribus separationis.

Provincia Sanctae Crucis putabatur esse divitissimam totius Boliviae - hic enim sint copiosae venae petrogasii - cuius multi cives valde indignantur consiliis praesidentis e parte sinistra oriundi Evo Morales, qui ordinem socialisticum in civitatem oeconomiamque introducere velit et secundum Santacruzianos nimiam copiam vectigalium e regione eorum detrahat. Morales clamat se velle divitias, quas in Sancta Cruce imprimis homines Europaeae originis teneant, inter omnes cives dividere at praesertim inter pauperrimos huius terrae incolas, Indianos.

In provincia Sanctae Crucis quarta pars civium Bolivianorum habitant. Aliae tres provinciae orientialis partis civitatis similia de autonomia suffragia tenere volunt.

In nonnullis pauperioribus huius provinciae locis, ubi maior pars incolarum reformationibus Moralesianis faveat, tempore suffragandi ad rixas civium perventum est turbasque rixantium biocolytae dividere conabantur, ut videtur supra in photographemate agenturae diurnariae Associated Press. Secundum testes oculatos circiter viginiti homines in tumultibus vulnerati sint.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae