Annus
2 0 0 8


Air raid '

De mortifero aërio impetu

Aden Hashi Ayro dux rebellium Islamicorum Dusamareb, in urbe mediae Somaliae, occisus est: cuius domus pyrobolis desuper deiectis omnino diruta esse narratur, ubi ipse cum fratre suo erat. Aliquot aedificia prope Aden aedes pariter solo adaequata sunt: octo homines praeter ducem vitam amisere. Unus ex testibus "Immanem displosionem audivimus - inquit - et statim domo erupimus: igneas et fumosas sphaeras ibi conspeximus. Posthac tum domus nostra cum propinquae solo adaequatae erant.

Aden Hashi Ayro dux fuit factionis armatae Al-Shabab, quae pleramque Somaliam mediam et meridionalem ab anno bismillesimo sexto occupavit, ab Americanis gregis tromocratici nomine habitae. Ipse se in Afganistania armis exercuit et strenuus dux copiarum Islamicarum in Somalia dimicantium factus est. Qui aderant referunt ex aërinavibus signis USAe notatis pyrobola mortifera decidisse.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae