China acepta dialogar con el Dalai Lama
Sinarum regimen cum Dalai Lama collocuturum esse
Regimen Pechinensis occidentalium pertinaciae cedens
benevolentius se patefecit, ut perturbationes in Tibetia
extenuentur propter quas Olympiades mense Augusto habendae
obscuratae sunt. Sinarum moderatores proclamaverunt se paratos
esse cum legatis Dalais Lamae conveniendo, quem iam diu
accusaverunt quod machinatus esset tumultus qui mense Martio
Lhasae, in Tibetiae capite, facti essent: quibus XX homines
auctoritatum, CXL exsulum sententia vitam amisisse narrantur.
Nuntiatum est conventum proximis diebus habendum esse, ut iterum
atque iterum Dalai Lamae postulanti respondeatur, cuius officium
sit - aiunt Pechini - talia dicere atque facere, ut consilium
Sinarum rei publicae partiendae, incitamenta violentiae et
conatus Olympiadum pessum dandarum desinant.
Qua re divulgata Dalais Lama per nuntium gratulatus est, quod
colloquia tantum hominis cum homine Tibetiae quaestionem solvere
possit. Et Unio Europaea, cuius praesidens Barroso Sinas nunc
visitat, et Civitatum Americae Unitarum regimen se sperare
sermones de Tibetia fieri nuper proclamaverant.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|