De oryzae defectione
De oryzae defectione
Multis Asiae nationibus subeundum est oryzae pretium
increscens ut quam maxime: quod Ordo Escae et Agriculturae (FAO)
nuntiavit septuaginta centesimis ultimo anno auctum esse,
mensibus recentibus citius. Nonnullae nationes, cuius incolae
plerumque oryza vesci soliti sunt, defectu pati coeperunt, verbi
gratia Bengalia, Philippinae Insulae et Birmania.
Putant rerum oeconomicarum studiosi propter has rationes tanti
pretia increvisse: quod noxia frugibus intemperies fuerit, quod
aliquot nationum incolarum numerus ocius auctus sit, quod ab
avidis mancipibus magna copia in horreis congesta sit, quod
oryzae cultus in futurum defectum iri censeatur. Neque ceterae
fruges sufficiunt, ut loco oryzae esurientibus suppeditentur.
Nam oryzae copiosissimi productores, sicut India, Sinae et
Vietnamia, exportationes deminuerunt, ut commeatus in horreis
servetur et pretii incrementum moderetur, quam ob rem maximi
importatores sicut Bengalia, Philippinae Insulae et Afganistania
inopia increscente patiuntur. Fruges tamen productae hoc anno
vergente in Thailandiae et Vietnamiae novis culturis augescentur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|