Annus
2 0 0 8


ffMugabe party demands poll recount

De comitiorum in Zimbabvia exitu

Zimbabviae Electionum Collegium (ZEC) exitum comitiorum ante septimanam habitorum proclamavit: in senatu superiore XXX sellae praesidentis factioni attributae sunt, totidem omnibus opponentibus, quarum maxima est Pars Commutationis Democraticae (MDC); in senatu inferiore XCIII regentibus, CIX adversariis.

Zimbambviae praesidentis factio petiit, ut schedae quibus cives suffragia tulerint iterum numerentur, quod "computatio erroribus affecta sit", et comitiorum exitus nuntius ultimus differatur: hoc rettulerunt acta diurna "Sunday Mail", quae regiminis opinioni favent; ibidem narratur in regione Mberengwa exitum computationis propter ambitum falsificatum esse et nonnullos fraudis accusatos comprehensos esse. Die Solis legati Zimbabviae Africanae Nationalis Unionis (ZANU), id est partis praesidentis, Collegio Electionum opinionem et comprobationes suas enarravit.

Pars Commutationis Democraticae (MDC), cuius candidatum Morgan Tsvangirai in imagine adposita aspicis, praesidentem Robert Mugabe accusat, quod milites e stationibus accire paratus sit, si altera suffragia ad praesidentem inter ambos eligendum habenda sint; Morgan Tsvangirai confirmat se plerosque consensus obtinuisse, negans novis comitiis opus esse, adversarios ad colloquia invitans unde tranquilla transitio evenire possit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae