Ingrida Betancourt
Ingrida Betancourt
Praesidens Francogallicus Nicolaus Sarkozy orationem
televisificam habuit, qua de salute Ingridae Betancourt se
admodum sollicitum ostendit. Ducem ipsum armatorum Manuelem
Marulanda sermonem habens adiit, Ingridam gravibus morbis
laborare confirmans post sexennem captivitatem: "Tuo tantum
consilio opus est - inquit - ut mulier ista e morte servetur:
ergo delibera, libera Ingridam Betancourt!". Qui legatos cum
Crucis Rubrae expeditione a se mittendos esse praenuntiat, ut
captivae libertas restituatur: qua missio illa iter factura est,
copiae exercitus Colombiae a praesidente Uribe revocabuntur.
Diurnarii retis televisifici BBC tamen negant gregem
tromocraticum FARC paratum esse captivae liberandae, quandoquidem
dux legationis quae cum regimine Colombiae agere coeperat occisus
sit.
Ingrida Betancourt, tam Colombiae quam Galliae civis,
candidata Colombiae praesidentatui anno bismillesimo secundo, ab
Exercitu Armato Colombiae Commutationis (FARC) erepta in silvis
in custodia habita usque ad hunc diem mansit: quam in imagibus
adpositis et libera et captiva effingitur. Vir eius illam,
iecinore laborantem graviterque extenuatam, aut morituram aut iam
mortuam esse suspicatur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|