Annus
2 0 0 8


De Kosoviae agnitione

De Kosoviae agnitione

Res publicae Croatorum, Bulgarorum et Hungarorum, quae omnes ad Serbiam adiacent, "postquam ponderate de re ipsa et de Unionis Europaeae deliberatione cogitaverunt" coniunctim libertatem Kosoviae agnoverunt. Quarum nationum Bulgaria et Hungaria Unioni iam sociatae sunt, Croatia de suo initu cum auctoritatibus Bruxellensibus agere coepit.

Nihilo minus tres civitates simul se sperare confirmant, amicam consuetudinem cum Serborum regimine necnon populo permansuram esse illamque rem publicam Europae appropinquaturam esse. Sed Serbi finitimas nationes illas speraverant rebellem provinciam minime agnituras esse. "Valde doleo civitates nonnullas propinquas Kosoviam agnovisse aut agnituras esse. - dixerat Athenis Serborum minister rebus exteris addictus paulo ante nuntium editum - Ego autem vos hortor ne hoc faciatis, ne Serbiae integritatem comminuatis."

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae