Annus
2 0 0 8


De Persarum suffragiis

De Persarum suffragiis

Die Veneris Persae suffragia ferunt, ut senatus renovetur. Pars illorum, qui morum antiquorum servatoribus favent, praevalitura esse putatur, nam renovatorum factiones aut vetitae sunt, ne comitiis ipsis interessent, aut paulo ante diem dictam admissae sunt, quod se "muslimis virtutibus parum fideles se ostendissent". De candidatis admittendis enim Consilium custodum deliberat, ubi sacerdotes et legis islamicae peritia minime delecti tantum sedent. Plus potestatis duci summo Ali Khamenei (quem in imagine adposita conspicis) tribuetur, si senatores plerique ex Custodibus commutationis delecti erunt, clericorum loco.

Fere dimidiam tamen partem populi suffragia non laturam esse rentur observatores. Si maior pars civium comitiis interfuerint, praesidens rei publicae islamicae Mahmoud Ahmadinejad, qui ex Senegalia domum die eodem advolavit, patriam suam exemplum toti orbi esse adfirmabit, Civitates Americae Unitas ceterasque nationes lacessens.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae