Annus
2 0 0 8


RUSSIA MINATUR SE AGNITURAM TERRAS CAUCASIAS

RUSSIA MINATUR SE AGNITURAM TERRAS CAUCASIAS

Post Kosoviam Abchasia Osetiaque?

Legatus Russiae ad Nationes Unitas Dmitri Rogozin minatus est Russiam agnituram esse independentem statum Abchasiae et Osetiae Meridionalis, quae ambae terrae seditiosae de iure sunt partes Georgiae, si haec facta sit membrum foederis NATO. Quod - membrum scilicet foederis Atlantici fieri - in votis est hodierni regiminis Georgiae necnon imprimis praesidentis huius terrae Michelis Saakasvili.

"Si modo a Vasintonia promittetur Georgiae statum membri NATO, eodem ipso die secessio harum ambarum terrarum a Georgia res facta fieri incipiet" - dixit Rogozin telephonice ab agentura Reuteriana percontatus.

"Mea sententia, nulla tunc aderunt argumenta, quin hic processus ad finem perduci possit" - addit, rogatus utrum Russia tali in casu agnitura sit sui iuris statum ambarum nunc officialiter rerum publicarum autonomarum Georgiae.

Abchasi et Osetii de facto iam ab anno 1993 regimini Georgiae non parent, nulla tamen adhuc civitas agnovit independentem statum utriuscumque. Ambarum ambitiones ad sui iuris statum adipiscendum alacriores factae sunt postquam independentem Kosoviam agnoverant USA et pleraque terrae Unionis Europaeae.

Praeterito die Iovis Russia abolevit omnes adhuc vigentes prohibitiones artiores iunctiones mercatiorias cum Abchasia tenendi, quo facto regimen Georgiae valde indignatum est.

Georgia sperat se promissionem status membri NATO accipiendam proximo conventu foederis Atlantici 2-4 diebus Aprilis Bucarestini.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae