| De caede non intermissa
  De caede non intermissa
Bagdati iterum atque iterum insontes intereunt. Jovis die in
nundinis (quae in imagine adposita aspiciuntur) Bagdati
insulae Karada appellatae, a Shiitis inhabitatae, duo pyrobola a
scelestis abdita dirupta sunt, altera apud creberrimam viam
altera paulo post ad reiectorum receptaculum: quod agentura
Associated Press rettulit. LIV homines perierunt, CXXX vulneribus
affecti sunt, plerumque adulescentes et iuvenes: sunt qui narrant
membra disiecta ab adiutoribus ablata esse.  Hassan Abdullah, vir XXV annos natus indumentorum tabernae
dominus, "Diruptionem priorem - inquit - CL metrorum
intermisso spatio audivi eoque auxilium laturus me contuli, cum
repente altera diruptio facta est: crus et manus dum ingredior
humum deciderunt. Usquequaque omnia perturbari, saucii subsidium
poscere, populus aufugere." Numerum victimarum, qui a mense Augusto continenter
conciderat, mense Februario augescere confirmant auctoritates,
quod Sunnitarum militiae se congregare coeperint et Shitarum
copiae a Moqtada al-Sadr ductae facinora sua moderaverint. Scripsit Herimannus Novocomensis 
     
 
 |