MAXIME SANGUINEUS DIES IN LACINIA GAZETICA AB ANNO 2005
MAXIME SANGUINEUS DIES IN LACINIA GAZETICA AB ANNO
2005
Ultio ictuum contra Sderot
Saltem 46
cives Palaestini et duo milites Israeliani occisi sunt tempore 24
horarum - a vespero scilicet dieVeneris usque ad meridiem Saturni
- in pugnis comitantibus incursionem exercitus Israeliae contra
Laciniam Gazeticam sub dicione factionis Hamas manentem. Qui erat
maxime sanguineus dies ab anno 2005, cum milites Israeliani Gazam
reliquerunt. A die Mercurii, cum Israelianorum incursio -
praesertim ex aere, sed etiam ab agminibus terrestribus acta -
coepit, saltem 66 homines mortui sunt.
Secundum Israelianos, maxima pars mortuorum erant bellatores
Hamatici, secundum autem Palaestinos, tantum 16 bellatores
necatos esse, una cum septem pueris.
Licet nemo id officialiter agnoverit, incursio Israelianorum
putatur esse ultionem recentiorum ictuum missilium mortiferorum e
Lacinia Gazetica missorum contra oppidum limitaneum Israelianum
Sderot (in photographemate, tempore ictus missilis Hamatici
praeteriti diei Mercurii, quo unus iuvenis vitam amisit),
quibus ab anno 2005 tredecim cives necati sunt, 450 autem
vulnerati. Tria milia incolarum Sderot coacti sunt hanc regionem
reliquere. Solo anno currente plus quam nongentia missilia in
Sderot ceciderunt.
Ex indagatione opinionum ultimis diebus peracta patet maximam
partem Israelianorum etiam nunc velle indutias facere cum motu
Hamas, qui a regimine Israeliae tromocratiae reum nuncupatur.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|