ADIMETNE CANDIDATUS TERTIAE PARTIS VOTA DEMOCRATIS?
ADIMETNE CANDIDATUS TERTIAE PARTIS
VOTA DEMOCRATIS?
Nader in comitiis
praesidentialibus certaturus
Ralph
Nader, homo actuosus sinistrae partis US-Americae et ductor motus
consumatorum, declaravit die Solis se certaturum esse in huius
anni comitiis praesidenti USA eligendo.
Qui vir politicus independens, non favet
enim republicanis neque democratis, iam bis praesidens Civitatum
Unitatum fieri conatus est. Anno 2000 ut candidatus motus
prasinorum collegit vota 2,7% Americanorum, quo effectu
verisimiliter victoria privavit candidatum democratarum, Al Gore,
qui minima tantum parte suffragiorum pugnam amisit contra
republicanum hodiernum praesidentem George W.Bush. Maxima enim
pars civium Nader vota dantium creditur aliter candidato
democratarum favisse.
In comitiis anni 2004 Nader allexit tantum 0,5% suffragiorum.
Nunc a democratis timetur, ne impediturus sit Nader victoriae
senatoris Barack Obama, qui verisimiliter candidatus officialis
fiet huius factionis, domina Hillary Clinton in praeelectionibus
non bene succedente. Nader tamen dixit in programmate
televisionis NBC maiorem partem Americanorum delusos se sentire
ab ambabus magnis factionibus.
"Si democratae dubitant se hoc anno non clare victuros,
cur omnino certant?" - rogavit Nader, qui eodem in
programmate Wasintoniam nuncupavit "terram occupatam a
corporationibus (commercialibus), quae regimen urgent, ut contra
bonitatem civium consilia capiat".
Scripsit Stanislaus Tekieli
|