Annus
2 0 0 8


BUSH IUSSIT PENTAGONIANIS IN AETHRAM SCLOPETARE

BUSH IUSSIT PENTAGONIANIS IN AETHRAM SCLOPETARE

Satelles de caelo delendus

Satellitem speculatorium US-Americanum de caelo sclopetando delendum decrevit praesidens USA George W. Bush. Ictum exercitum iri missili generis Standard Missile 3 mittendo e navi eversoria notae Aegis.

Satelles nuncupatione US193 positus erat in orbita terrae mense Decembri 2006 anni, mox postea tamen computatrum eius corruptum est, a quo tempore sine ullo usu in caelo super terram volat. Nunc autem periculum oriatur eum post nonnullas proximas septimanas athmosphaeram intraturum et abinde, nisi omnino stratosphaera comburetur, in terram casurum. Qui casus non sine periculo sit hominibus, nam continet hic satelles 500 chiliogramma hydrosinae, quae est substantia maxime venenosa atque facile combustibilis - hac satelles uti putabatur ut alimento ignis.

Agentura diuraria Associated Press putat tamen Americanos aliam ob casam tantopere velle satellitem delere, antequam athmosphaeram intret. Contineat hic enim quoque permulta instrumenta speculatoria novissimae technologiae, nolunt ergo duces Pentagoniani ea in manus aliorum cadere. Alii credunt etiam de superbia hic agi, nam primum et adhuc singularem in historia rei cosmonauticae ictum in satellitem terram circumvolantem perfecerunt praeterito anno Sinenses.

Generalis James Cartwright promittit unum missilis ictum sat fore ad metam in orbita adeptam. Ad rem bene perficiendam tamen praesto Americanis aderunt missilia tria.

Nondum scitur quando sclopetatio fiat. Satelles prima septimana Martis athmosphaeram intraturus putatur.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae