De Chadiae discrimine
De Chadiae discrimine
Rectores Chadiae nocturnum exitum civibus in rei publicae
capite N'Djamena et in sex regionibus interdixit, nam minister
primarius Nouradine Delwa Kassire Koumakoye ita exercitum putat
concordiam ubique reconciliaturum esse. Praesidens Idriss Deby
Unionem Europaeam flagitavit ut copias quam citissime mittat quae
exules (quos aufugientes in imagine adposita aspicis) in
Sudania tutentur, cuius regimen a Chadiae rectoribus rebellibus
auxilia tulisse refertur. Nuntius Unionis Europaeae militum
tribunus Philippe de Cussac sperat septimana ineunte milites in
Chadiam perventuros esse.
Rebelles interea in finibus orientalibus congregati sunt:
quorum unus ex ducibus diurnariis dixit Francogallorum
helicoptera et aëoronaves desuper pyrobolis armatos percussisse,
quod regimen Lutetiae factum esse negavit, dum rebelles admonet
ne iterum urbem maximam adoriantur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|