Annus
2 0 0 8


De Keniae pactionibus

De Keniae pactionibus

Duces Keniae factionum finem perturbationibus imponendam esse coniunctim constituerunt, adiuvante spectatissimo concivi Kofi Annan qui Ordini Nationum Unitarum praefuit. Ante colloquia hodiernus ONUs ductor Ban Ki Moon Keniam visitaverat. Tum praesidentis nuper electi Mwai Kibaki cum oppositi candidati Raila Odinga legati de pace gradatim restituenda Kalendis Februariis assensi sunt.

De his ambo competitores convenerunt: cruentis tumultibus finem faciendum esse, esurientibus et aegrotantibus auxilia ferenda, certamen de praesidentis munere dirimendum, iniquitates vetustas reparandas; de quibus omnibus rebus, ad tempus praeter ultimam, mense Februario semiacto disputare coeperint. Kofi Annan dixit "primum violentiae finem imponendum esse".

Nihilo minus eodem die renovata proelia Anaimoi, in vico in Keniae occidentalis, facta sunt: turba trium milium virorum arcubus sagittis hastis securibus destrictis decem aut plures miseros interfecerunt, quorum unus custos publicus fuerat. Alibi octo homines veneno imbuti et verberati saeve occisi sunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae