PRIMUM A SAECULO ITER COMMERCIALE NAVIS VELIFERAE
PRIMUM A SAECULO ITER COMMERCIALE NAVIS VELIFERAE
"Beluga" scindit aequor
Primum post plus quam centum annos in mare profecta
est navis oneraria vi ventorum (partim saltem) propulsa. Portum
Bremensem (Bremerhaven)
Germaniae modo reliquit, ut Guantam Venetiolae trans Oceanum
Atlanticum peteret, navis "Beluga" vehens decem milia
tonnarum mercium. Iter, quod putatur 14 dierum fore, esse poterit
initium novi aevi, quo in gratiam redeant naves veliferae.
Non omnino est "Beluga" ut
erant naves veliferae veteres: re vera non velis sensu proprio
trahitur sed quasi dracone volanti permagno, qui in aere pendet
ante navis rostrum, in altitudine 100-300 metrorum supra facie
maris, ubi venti sunt multo vehementiores. Ita velum tale
volitans superficie 160 metrorum quadratorum eodem vi propulsurum
speratur navem, ut vela veterorum navium duorum malorum,
superficie cunta carbasorum fere mille metrorum areae. At possint
strui adiberique nunc vela volitantia 800 quoque metrorum
quadratorum.
Velum volitans "Belugae" computatro moderatur et
adiuvat tantum verulam motri petroleo utentis. Nihilominus,
sperant possessores navis usque ad tertiam partem petrolei aliter
in itinere adhibendi vi ventorum substitutum iri. Quod tempore
pretii petrolei crescentis ultra limen centum dolariorum per
dolium haud parvi videtur momenti.
Promotores "reditus ad vela" credunt maiorem partem
omnium 60.000 navium hodie per maria mundi cursitantium facile
instrui posse velis volantibus. Quod non tantum ad oeconomicam
sed etiam oecologicam rationem appellet: 4% (quattuor centesimae)
enim globalis emissionis carbonei dioxydati a navibus producuntur;
plus ergo quam ab aeroplanis. Usque ad annum 2015 volumus 1.500
naviculas velis instrui - nuntiat Stephan Wrage, praeses
societatis commercialis Sky Sails AG, quae vela volantia navis
apta fabricare parata est.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|