MAXIMAE CLADES AB ICTU TERRORISTICO 2001 ANNI
MAXIMI CASUS AB ICTU TERRORISTICO 2001 ANNI
Terror Panicus in foris mundanis
Timor negotiatorum oeconomiam Americanam in
recessionem casuram esse excitavit die Lunae maximas clades in
foris titulorum mundanis. Fons timoris novissimi praecipue
videtur esse praeteritae diei Veneris oratio ad nationem
praesidentis Georgii W. Bush, qua oratione ductor US-Americanorum
cupivit persuadere mercatoribus oeconomiam USA fundamentis
fortibus niti. Ut patet, frustra.
Hodiernus casus pretiorum titulorum
quasi iam antea exspectabatur, nam ab aliquo iam tempore 'animus bassus' in bursis mundanis regnat, crisi hypothecaria alias
sectiones oeconomiae USA paulatim mordente. At huius anni blue
Monday sive 'dies Lunae tristissimus' (sc. cum maximo numero
suicidiorum) a psychologo doctore Cliff Arnall dies 21 Ianuarii
praenuntiatus est, quam praenuntiationem (variam per omnem
sequentem annum) permulti negotiatores Americani maxime serio ad
negotia sua adhibeant.
Hoc anno tamen doctor Arnall (aur fortasse ipse deus
negotiandi Mercurius?) Americanis pepercit: 21 Ianuarii simul est
dies commemorandi ducem Nigritarum Americanorum Marthinum
Lutherum King, quod die fora Wallstreetiana clausa manent. Clades
tamen, aut potius caedes verae, regnaverunt in omnibus fere aliis
foris mundi. In Europa index bursae Francofurtensis DAX cecidit 7,2
centesimis, Lutetiensis CAC40 amisit 6,8%.
Immo peius res se habebant in Asia, ubi index Sensex bursae
Bombaiensis bis limen casus 10 centesimarum attigit bisque eodem
bursa claudi debebat. Forum Singapurense 6 centesimis decidit,
Hang Seng index Hongkongiensis delapsus est 5,5%, dum tituli ibi
venum praebiti societatum Sinarum continentalium amiserunt in
summa media 7,4% pretiorum.
"Hic iam est terror panicus. Aufugere! Quam procul a
titulis!" - dixit agenturae Reuterianae Dirk Mueller, cocio
domus negotiatoriae ICF.
Mercatores Neoeboracenses tremuli exspectant diem Martis,
licet minime sit ille 'tristissimus' secundum doctorem Arnall.
Scripsit StanislausTekieli
|