Annus
2 0 0 8


BELLUM DIPLOMATICUM RUSSO-

BELLUM DIPLOMATICUM RUSSO-BRITANNICUM

Kremlinus studet ut graphea Consilii Britannici in Russia claudantur

Legatus Britanniae in Moscovia, nobilis Anthony Brenton, officialiter castigatus est a Russico ministro rerum externarum, Sergei Lavrov, quod denuo Britanni aperuerant graphea Consilii Britannici (British Council) Petropoli (St. Petersburg) necnon Catherinapoli (Iekaterinburg). Quae instituta culturalia regiminis Britanniae claudere a die primo Ianuarii iusserat edictum regiminis Russici. Britanni tamen - ut respondit Brenton ministro Lavrov - nullo modo volunt huic edicto parere, nam violet illud ius gentium. Die Lunae, primo scilicet die anni secundum calendarium Iulianum, ambo graphea Britannica post pausam temporis novi anni fores aperuerunt.

Ut ipse Lavrov nuper dixit Britannicae stationi radiophonicae BBC, edictum iussum erat ut ultio sanctionum, quibus regimen Britanniae punire studet Kremlinum pro recusatione sibi tradere Andream Lugovoi, quem hominem accusant necis Londinii anno 2006 Alexandri Litvinenko, quondam speculatoris agenturae Russicae FSB, qui postea in Britanniam migravit necnon sordidas machinationes regiminis Russiae publice divulgavit.

Russi magistratus regiminales dicunt se lege non posse civem suorum aliis civitatibus tradere ipsosque frustra poposcisse sibi e Britannia extraditum iri multimiliardarium Boris Berezovski necnon ductorem Tsetsenorum, Akhmed Zakaiev. Qui ambo reprehensores clari sunt Russici praesidentis Vladimiti Putin necnon amici fuerunt Alexandro Litvinenko.

Lugovoi interdum legatus ad parlamentum Russiae suffragiis electus est et nunc immunitate diplomatica fruitur.

Secundum analystas rerum politicarum Russiae, nulla in hac lite pars facile cessura videtur. Incertum manet, utrum regimen Russiae consilium capere audeat instituta Britannica vi claudere. Si tamen hoc Kremlinus faciet, quale erit responsum Britannorum?

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae