Annus
2 0 0 8


MAXIMUM NUMERUM SELLARUM IN PARLAMENTO TAIWANIAE FACTIO KUOMINTANG CEPIT

MAXIMAM PARTEM SELLARUM IN PARLAMENTO TAIWANIAE FACTIO KUOMINTANG CEPIT

"Charta Sinica" victrix inter Formosanos

Praesidenti adversa Factio Nationalistica (Kuomintang, KMT) totaliter vicisse videtur adhuc regentem Factionem Progressus Democratici (DPP) in suffragiis parlamentariis die Saturni in insula Formosa (Taiwan) habitis. Hoc modo denuo, post octo annos, in gratiam populi rediisse hic videtur "optionem pro-Sinicam".

Maxima parte votorum iam calculata, patet nationalistas saltem 82 sellas cepisse ex omnium 113, dum DPP tantum 27, quattour autem captis a candidatis neutri factioni faventibus.

Qui effectus malum omen est imprimis praesidenti Chen Shui-bian (e DPP oriundo), qui velit in plebiscitu 22 Martis habendo maiorem civium Formosanorum partem confirmare sui voluntatem nomen officiale terrae e Re Publica Sinica in Rem Publicam Taiwaniam mutare. Quod plebiscitum simul cum electione novi presidentis habitum iri, in qua contestatione tamen ipsi Chen iam lege participare non licet, octo annis in hoc munere ab ipso peractis. Sperat tamen heredem sui, Frank Hsieh, victurum, quod tamen post effectus hodiernorum suffragiorum vix credibile videtur.

Voluntas praesidentis nomen civitatis mutare maxime exacerbat regimen Sinarum continetalium, quod putat officialiter "singulas Sinas" esse, licet de facto sit Formosa ab anno 1949 terra sui iuris. Cui sententiae etiam magna pars Formosanorum favet (KMT non excludit readunationem, si Sinae continentales dictaturam communistarum deposuerint) at sunt in hac insula permulti, qui negotiis cum continente iuncti minime volunt sua causa regimen Pekinense nimis indignari. Nam mutatio nominis terrae sonat Pekinensibus quasi pronuntiatio independentiae, cui rei, si officialiter peracta, se vi militari responsuros minati sunt.

Etiam regimen USA commonuit nuper Formosianos plebiscitum "passum erroneum" nunc fore.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae