De terrae motu in Peloponneso exorto
De terrae motu in Peloponneso exorto
Vehementi terrae motu die dominico percussa est multo mane
tota Graecia: populus repente experrectus est, aedes funditus
quassae sunt. Terrae studiosi putant perturbationem in regione
Peloponnesi ad meridiem vergentem exortam esse, circiter
quinquaginta chiliometra subter summa terra. Neque aedes
ingentibus damnis neque vero homines vulneribus affecta esse
narrantur.
Vis sismi sextum et dimidium gradum ordinis Richteriani
attigit, ut instrumento quod "sismographus" appellatur
in imagine adposita demonstrato compertum est, ergo per
quadraginta secunda multis in vicis forti quassu timuerunt
incolae plerumque dormientes sismumque etiam Calabri percepere.
Anno undebismillesimopostremum t sexto fere gradu terrae motu
affecta erat Graecia: tum centum fere homines perierunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|