Annus
2 0 0 8


in orbe
Regimen Israëlianum noluit intermittere pyrobolorum deiectus in zonam Gazae, quamquam hoc Unio Europaea postulavisset. - 31/12/2008 21h08
in orbe
Bilbai, in capite Vasconum, autoraeda pyrobolica apud sedem retis televisifici EiTB dirupta est, immanibus damnis aedificium afficiens. - 31/12/2008 21h04
oeconomia
Pactiones Russiae et Ucrainae interruptae sunt, ideo Gazprom promisit a Kalendis Januariis nihil amplius gasi Ucrainis suppeditatum iri. - 31/12/2008 20h46
in orbe
Ministri Europaei rebus exteris addicti indutias in Gazae zona postulant, quamquam aggressio exercitus Israëliani non intermittatur. - 31/12/2008 00h31
oeconomia
Anno proximo etiam cives Slovachiae eurone usuri sunt. - 31/12/2008 00h24
insolita
Carali, in maxima urbe Sardiniae, mulier quaedam CLX millia euronum forte ante sedem argentariae invenit et astynomis tradidit, qui possessori celeriter comperto restituerunt. - 31/12/2008 00h20
in orbe
Tertio die pyrobola in Gaza deiecta sunt; duces exercitus Israëliani nuntiaverunt omnia Hamae aedificia diruenda esse. - 29/12/2008 22h21
oeconomia
Librae Britannicae pretium adeo deminutus est, ut fere singulo eurone comparari possit. - 29/12/2008 22h16
politica
In Ghana numerantur schedae ut novus praesidens deligatur: sed uter candidatus de ambagibus refert. - 29/12/2008 22h09
in orbe
Aëronaves Israëlianae zonam Gazae adgredi pergunt, dum irruptio terrestris praeparatur: CCLXX saltem victimae Palaestinae numerantur. Interea ex Gaza dena missilia in Israël proiciuntur. - 28/12/2008 16h15
in orbe
In provincia Pacistaniae septemtrionalis Buner appellata comitia a tromocratis perturbata sunt, qui scholam ubi electores suffragia ferebant diruerunt: XXIII interfecti sunt. - 28/12/2008 16h07
politica
Ghanae cives suffragia ferunt, ut alterutrum candidatum praesidentiali muneri eligant. - 28/12/2008 16h01
in orbe
Post cruorem Gazae copiose effusum Hamas ultionem promittit, Arabum regimina Mercurii die se conventuros esse constituunt. - 28/12/2008 00h36
insolita
Grex balaenis tuendis addictus navem Japonicam ceton venatorum lagoenis putridi butyri plenis coniectis adgressus est. - 28/12/2008 00h29
in orbe
Iam diu nemo tantam Palaestinorum caedem uno die cognoverat, quantam Israël in Gazae zona Saturni die perpetravit. - 28/12/2008 00h18
in orbe
Singulari gelu et vehementibus ventis percutiuntur Civitates Americae Unitarum. - 26/12/2008 23h31
in orbe
In Persidis capite viri et mulieres contra Georgium Bush reclamaverunt calceos in pupos inviso praesidenti similes concientes, illum diurnarium Iraquicum imitati. - 26/12/2008 23h28
oeconomia
Mense Novembri mercium fabricatio in Japonia 8,1% deminuta est si cum superiore mense, 16,2% si cum superiore anno compares, praecipue propter minorem autoraedarum et partium electronicarum venditionem. - 26/12/2008 13h48
cultus
Channel 4, rete televisificum Britannicum, praesidentis Persarum orationem de Natali die diffusit; quod iram regiminis multorumque Britannorum excitavit. - 26/12/2008 00h27
homines
Praemio Nobeliano anno 2005 donatus dramatum scriptor Britannus Harold Pinter mortuus est aetate 78 annorum. - 25/12/2008 16h23
religio
Pontifex Benedictus XVI missam nocturnam celebrans finem imponi odio et violentiae in oriente medio poposcit. - 25/12/2008 11h55
in orbe
In Ucraina propter gasi diruptionem aedes dirutae sunt: adiutores superstitibus auxilium ferre conantur, postquam octo victimae inde effossae sunt. - 25/12/2008 11h52
politica
Post mortem praesidentis Guineae Lansana Conte, milites conati sunt rerum vi potiri; sed dissensiones in exercitu ortae sunt. - 24/12/2008 00h01
cultus
Britannus quidam rerum antiquarum cultor prope vetera Hierosolyma fere trecentos nummos aureos effodit. - 23/12/2008 23h55
in orbe
Diurnarius Iraquicus qui crepidas in Georgium Bush magno cum clamore coniecit in tribunal roboris in praesidentem accusatus deferetur. - 23/12/2008 00h09
in orbe
Canada nivibus omnino operta est: gelidis procellis saevientibus itinera invia sunt, multis in locis defuit vis electrica. - 22/12/2008 23h58
oeconomia
Fabricatrix Iapona autocurruum Toyota exspectat se hoc anno primum a 71 annis damnum fiscale habituram, magnitudine circiter 150 miliardorum ien, id est 1,1 mld librarum Britannicarum. - 22/12/2008 11h15
in orbe
Anno proximo XXX millia militum ex USA in Afganistaniam mittentur tromocratas islamicos profligaturi. - 21/12/2008 11h22
in orbe
Hodie vicesimus dies anniversarius celebratur caedis immanis apud Scotorum vicum Lockerbie perpetratam, cum aëronavis CIII peregrinatores vehens de caelo decidit undecim incolas vita orbans. - 21/12/2008 11h19
in orbe
Senatus Iraquiae legem propositam rejecit, iuxta quam concederetur ut copiae Britannicae ceterarumque nationum preater USAe ibi anno proximo manerent. - 20/12/2008 14h27
socialia
In Aegypto magister discipulum undecennem adeo mulcavit quod pensum praetermisisset, ut cordis ictu puerulus perierit. Vir in iudicium deferetur. - 20/12/2008 14h17
oeconomia
Auxilia 17,4 miliardorum dolariorum promissa est Domus Alba societatibus fabricantibus automobilia: General Motors et Chrysler. Tertia negotiatio maximi in hac disciplina in USA momenti, Ford, putat sibi auxiliis regiminis opus non esse. - 20/12/2008 00h26
politica
Belgarum minister primarius Yves Leterme ad regem adiit munere suo se abdicatum, post accusationes de argentaria Fortis venum data. - 19/12/2008 23h31
in orbe
Judices supremi Argentinae vetuerunt, ne sententia tribunalis ex carcere Alfredo Astiz exiret, qui tempore dictaturae plurimos oppositores excruciavit et occidit. - 19/12/2008 23h26
oeconomia
Usque ad 0,1% deminuta est usura principalis in Japonia, nam nullus divitiarum auctus anno proximo fore providetur. - 19/12/2008 07h43
homines
Mortuus est aetate 95 annorum Mark Felt, tempore scandali Watergate speculator FBI, qui machinamenta Nixoniana diurnariis clam patefecit. Notus tunc erat pseudonymo Deep Throat (Fauces Profundae).
Fraudis accusatus conditor societatis alimentariae Parmalat, Calisto Tanzi, decem annos in carcere est mansurus - decreverunt iudices Itali. - 18/12/2008 23h17
in orbe
Naturae defensores in Australia contra regimen reclamaverunt, quod parum apta sibi videantur consilia ad coeli commutationes repugnandas. - 17/12/2008 21h00
cultus
Ruinae oppidi antiqui compertae sunt in Peruvia septemtrionali, apud orbem maritimam Chiclayo. Ibi putatur gens Wari a saeculo VII usque ad XII habitavisse. - 17/12/2008 20h52
oeconomia
Argentaria centralis USA, Fed, deminuit usuram principalem usque 0-0,25 centesimae.
Etiam dispositor scaenarum Steven Spielberg pecuniam in pyramidi Madoffiana perdidisse nuntiatur. - 16/12/2008 11h25
in orbe
Athenis etiam nox inter Saturni et Solis dies vehementibus iuvenum tumultibus perturbata est. - 14/12/2008 15h51
politica
Minister primarius Hiberniae confirmavit suffragia habenda esse, ut cives eius rei publicae secundo opinionem suam de Olisiponis pactione patefaciant. - 14/12/2008 15h47
in orbe
Autocinetum laophoricum in Aegypto in canalem propter nimiam celeritatem demersum est: unus et quinquaginta saltem victimae adhuc numerantur. - 14/12/2008 15h38
oeconomia
Aequatoria decoxit, quod aes alienum immane non dissolvere potest neque agnoscere vult: dixit praesidens Rafael Correa. - 13/12/2008 23h55
in orbe
Postquam exercitus cum astynomis Abyei, in oppido Sudaniae, conflixit, millia profugorum aufugere coeperunt. - 13/12/2008 23h47
in orbe
Minister Zimbabviae communicationis dixit epidemiam cholerae in patria sua a Regno Coiniuncto Britannico diffusam esse. - 13/12/2008 08h58
politica
Helvetia intravit Europaeam zonam Schengenianam, ubi limina inter civitates omnino non protegantur. - 12/12/2008 13h38
homines
Quondam praesidens Formosae (insulae Taiwan), Chen Shuibian, corruptela ab actore publico incusatus est. - 12/12/2008 10h08
oeconomia
Senatus superior USAe auxilia XIV miliardorum dolariorum officinis raedarum non probavit: periti expectant indices fororum mercatoriorum Veneris die deminutum iri. - 12/12/2008 07h42
in orbe
Immanis diruptio ab homicida sui interfectore perpetrata facta est Kirkuk, in urbe Iraquiae septemtrionalis ubi Curdi, Arabici et Turcomani vivunt: L homines laniati perierunt. - 12/12/2008 07h36
oeconomia
Maxima in USA argentaria, Bank of America, nuntiavit se dimissuram esse, tribus proximis annis, usque 35.000 operariorum. - 12/12/2008 01h50
in orbe
Iam 746 homines in Simbabuia mortui sunt ob epidemiam cholerae - nuntiaverunt periti Nationum Unitarum. - 10/12/2008 17h15
insolita
Duo viri quorum aeronavis apud circulum Arcticum deciderat, super tabula glaciei per duodeviginti horas manserunt donec a piscatoribus servati sunt. - 10/12/2008 00h30
scientiae
Immane atrum foramen in media Via Lactea esse caeli studiosi Germani in Chilia sidera observantes statuerunt. - 10/12/2008 00h21
oeconomia
Argentaria centralis Slovaquiae usuram principalem 75 punctis ad 2,5 centesimas deminuit, ita ut haec terra Unionem Europaeam primo die Ianuarii intratura eodem ut aliae civitates sociae UE foenore utatur. - 09/12/2008 12h33
politica
Regimen Pacistaniae Indos adiuvat in reis caedium Mumbaiae factarum comperiendis, quod minime exspectabatur. - 09/12/2008 08h07
politica
Liberalibus, qui Quebecum recentibus annis rexerunt, iterum victoria suffragiis nuper habitis tributa aest. - 09/12/2008 08h00
oeconomia
Velocius ingravescit condicio oeconomica Japoniae, cuius incrementum annuum divitiarum ad 1,8% deminutum est. - 09/12/2008 07h54
in orbe
Sine effectu finierunt negotiationes nationum Unionis Europaeae de emissione carbonis dioxydati reducenda, reclamantibus Polonia Bohemiaque, quarum oeconomia maxima e parte usu carbonis nititur. - 07/12/2008 00h35
socialia
Minister primarius Britannorum Gordon Brown omnes nationes monet, ut regimen Zimbabviae ad contagio cholerae obsistendum adigatur: ubi iam sescentae victimae numerantur. - 07/12/2008 00h06
oeconomia
Suilla Hibernica putatur toxico PCB appellato contaminata esse; quam ob rem magna damna rebus oeconomicis insulae exspectantur. - 06/12/2008 23h57
in orbe
Res publica Congensis colloquia cum rebellibus Tutsis die Lunae proximo incipiet. - 05/12/2008 23h27
politica
"Praesidens Zimbabviae Robertus Mugabe aut se magistratu abdicet aut ante Haagense tribunal deferatur" ait archiepiscopus Tutu. - 05/12/2008 23h23
scientiae
Caro balaenopterae physali, qua sola omnium animalium balaenoptera musculus (caerula volgo appellata) maior est, ex Islandia et Norvegia ad Japoniam allata in nundinis venum datur. - 05/12/2008 23h08
homines
Cancro diu laborans aetate 79 annorum Moscoviae mortuus est Alexi II, patriarcha orthodoxae ecclesiae Russorum. - 05/12/2008 12h37
in orbe
Navis periegetas transportans in litore Antarctico apud Wilhelminum sinum illisa est. - 05/12/2008 07h40
oeconomia
Usuras die Iovis deminuerunt argentariae centrales: Novae Zelandiae (150 punctis), Suetiae (175 punctis), Britanniae (100 punctis) necnon eurozonae (75 punctis). - 04/12/2008 22h02
in orbe
Crux Rubra nuntiat Somaliam propter diuturna proelia annonam immanem periclitari, cum observatores tantum ad naves olearias a piratis avorsas animum vertant. - 04/12/2008 19h56
politica
Croatia et Albania intraturae sunt foderem NATO mense Aprili proximi anni - decreverunt ministri rerum externarum terrarum sociarum foederis. Macedonia autem antequam membrum NATO fiat, primum rixam de sui nomine cum Graecia dissolvere debet. - 03/12/2008 13h43
in orbe
Reclamantes Bankokiae aëriportum deserere coeperunt, postquam ministro primario interdictum est, ne de re publica curet. - 03/12/2008 08h36
in orbe
Asloae, in capite Norvegiae, conventus habetur quo pactio subscribetur de pyrobolorum racemis vetandis. - 03/12/2008 08h30
politica
Tribunal constitutionale Thailandiae dissolvit regentem Factionem Potestatis Popularis (PPP) necnon duas minores factiones ei satellites ob fraudes tempore suffragiorum patratas.
Ductoribus PPP, inter quos etiam minister primarius Somchai Wongsawat, spatio duorum annorum non licebit in re politica versari.
Incertum esse, utrum sententia tribunalis finem ponat reclamationibus civium Thailandiae contra regimen, alii enim viri actuosi PPP factionumque ei sociarum volunt regimen novum creare. - 02/12/2008 09h11
oeconomia
Fora Americana atque Asiatica deciderunt postquam Nationale Officium Studiorum Oeconomicorum (NBES) decrevisset oeconomiam USA iam a Decembre 2007 in statu recessionis esse. - 02/12/2008 09h02
homines
Hillary Clinton officialiter nominata est ab electo praesidente USA Barack Obama nova secretaria civitatis ac Robert Gates destinatus est porro fungi munere ministri defensionis. - 01/12/2008 16h36
in orbe
Postquam minister rebus internis addictus regionis Maharashtra munere se abdicaverat, eius collega minister primarius se abdicationi paratum esse nuntiavit. - 01/12/2008 08h16
in orbe
Circiter 150 ceti mortui sunt postquam syrtim innatassent ad oram Tasmaniae. Tantum 30 ballaenas adiutoribus servare contigit. - 30/11/2008 13h29
in orbe
Centeni homines in Nigeria propter tumultus religionis causa interfecti esse narrantur. - 29/11/2008 20h10
in orbe
In suburbiis Novi Eboraci apud emporium Wal-Mart operarius quidam XXXIV annos natus ab emptoribus merces minoris pretii requirentibus protritus misere obiit. - 29/11/2008 20h07
politica
Quondam praesidens Argentinae, Carlos Menem, oficialiter accusatus est illegalis mercaturae armorum. - 29/11/2008 16h54
in orbe
Custodes publici in Thailandia reclamantes iusserunt ex capitis aeriportu exire, aliter peiora minitantes. - 28/11/2008 23h31
in orbe
Mumbaiae multa nocte deversorium Taj tandem a militibus expugnandum est, postquam obsides in Oberoi-Trident hotel et Nariman House liberati sunt. - 28/11/2008 23h25
in orbe
Secundum novissimas aestimationes numerus victimarum ictuum tromocratarum Mumbaiae crevit usque 155 mortuos, 327 vulneratos.
Inter necatos manu islamistarum fuisse rabbinum Mumbaiensem uxoremque eius, Gavriel et Rivka Holtzberg. - 28/11/2008 15h59
in orbe
Ad supplicium datus est Wo Weihan, 59 annorum sciaentista Sericus, accusatus speculationis pro Formosanis.
Minister primarius Thailandiae dimisit praefectum biocolytarum, quod male ac sine effectu se vigiles publici gessissent contra reclamitatores. - 28/11/2008 14h08
in orbe
Undequadraginta obsidibus in deverticulo Oberoi detentis libertas restituta est. Simul tamen nuntiatum est biocolytas XXIV cadavera hominum in hoc deversorio repperisse. - 28/11/2008 00h07
in orbe
Status summae necessitatis pronuntiatus est a regimine Thailandiae in aeriportu Bangkokiensi, quem a tribus diebus tenent reclamatores contra regimen manifestantes.
Calamitate finitus est volatus virgineus in orbe terrarum maximae aeronavis vectoriae Airbus A320, quo volatu navigatores Neozelandicae societatis Air New Zealand gubernare navim a collegis Gallis edocerentur. A320 in mare irruit ad oram Gallicam, omne septem aerinautae timentur esse mortui. - 27/11/2008 22h43
in orbe
Iovis die vespero, 24 horis post ictus tromocratarum in decem loca mediae urbis Mumbaiae, adhuc pugnabatur circa duo deversoria luxoriosa - Taj Mahal Palace et Oberoi-Trident. Milites Indi tamen iam credebantur "ultimas purgationes" aedium deversoriorum perficere. Numerus victimarum ictuum crevit interea ad 101 mortuos. - 27/11/2008 21h55
in orbe
Rebellatores islamistici adorti sunt septem loca media in metropoli Mumbai Indorum. Saltem 78 homines vitam amiserunt, plus quam 200 sauciati sunt. Duo deversoria luxuriosa capta sunt a rebellatoribus, ubi magna vis civium (etiam alienigarum) ut obsides teneantur. - 26/11/2008 23h01
in orbe
Assasinatione occisus est burgimagister Vladicaucasiae, urbis-capitis autonomae regionis Russicae Osetiae Borealis, Vitali Karaiev - nuntiat agentura ITAR-TASS.
Reclamatores abdicationem regiminis Thailandiae poscentes ceperunt aeriportum Bangkokiense. Volatus aerii ex urbe capiti Thailandiae rupti sunt. - 26/11/2008 09h58
homines
Robert Gates tenebit munus ministerii defensionis USA etiam tempore praesidentatus Barack Obama - nuntiant agenturae diurnariae Americanae fontibus Pengtagonianis nixae. - 26/11/2008 09h58
in orbe
Senatus Jamaicae deliberavint capitis damnationem servandam esse, postquam per annos viginti nemo supplicio affectus est, neglecto magno numero homicidiorum. - 25/11/2008 23h42
oeconomia
Collegium Europaeum Bulgariam ducentis viginti milionibus euronum orbavit, quos pollicitum erat se donaturum esse si corruptela debellaretur. - 25/11/2008 23h35
oeconomia
Nuntiis de regiminis USA subsidiis argentariae Citigroup allatis creverunt fora Americana Asiaticaque. Mercatus tamen Europaei decadendo sessionem diei Martis aperuerunt. - 25/11/2008 09h52
politica
In Austria factiones popularis et socialistica coniunctim regimen novum constituturae sunt, exclusis partibus dextris. - 24/11/2008 23h34
in orbe
Undeviginti saltem homines interierunt Bagdati, ubi tria pyrobola dirupta sunt. - 24/11/2008 23h29
in orbe
Propter immanem alluviem in Sancta Catharina, regione Brasiliae australis, XLV victimae computantur, XX millia e domibus aufugerunt. - 24/11/2008 20h56
politica
Senatus Sueticus pactionem Lisbonae subscriptam adprobavit; desunt nunc tres nationes Unionis Europaeae. - 23/11/2008 18h27
oeconomia
Rectores civitatum Asiae et Americae, quibus litora circum oceanum Pacificum sunt, coniunctim deliberaverunt Limae nullum vinculum liberae mercaturae imponendum esse. - 23/11/2008 18h24
athletica
Proportione punctorum 34:20 acriter pugnantes Neozelandi superaverunt aeque fere furibundos Australianos, primum post memoriam gentium sibi vincientes Scyphum Ligationis Mundanae Follis Ovalis (rugby). - 22/11/2008 13h41
in orbe
Familiis victimarum caedis immanis apud Lockerbie vicum Scotorum ante XX annos perpetratae compensatio summatim MDCCC milionum dollariorum, id est MCCCC milionum euronum, a regimine Libyco data est. - 21/11/2008 08h01
oeconomia
Propter emptionum penuriam petroleum minus quinquaginta dollariorum pretio venum datur; mense Julio triplum esse solitum erat. - 21/11/2008 07h51
in orbe
Manipulus iuris peritorum ab ONU missorum tribunalia Burmensia iniqua reputat, ubi nuper deni oppositores condemnati sunt. - 20/11/2008 00h41
in orbe
Dux Al Caëdae Ayman al-Zawahiri nuper electum praesidentem USAe iniuria afficit et muslimos excitat ad Americam laedendam". - 20/11/2008 00h34
oeconomia
Difficultatibus pecuniariis laborantes US-Americanae fabricatrices autocurruum, Ford et General Motors, possessiones suas Iaponicas vendunt: hi omnes a se possessos titulos Suzukianos, ille maiorem partem titulorum Mazdae.
Ob timorem de futuro statu industriae automobilis graviter ceciderunt die Mercurii fora Wallstreetiana, indice Dow Jones infra limen octo milium punctorum cadente. - 19/11/2008 14h05
in orbe
Navis longa Indica immersit navem piraticam in Sinu Adenensi, postquam ipsa a piratis sclopetando adorta esset. - 19/11/2008 12h57
scientiae
In Boliviae montibus haud longe a Sucre comperta sunt plurima vestigia duorum generum dinosaurorum, qui ibi ante CXL miliones annorum illac peragrabant. - 19/11/2008 07h56
in orbe
Iraquiae minister primarius Nouri Maliki pactionem cum USA subscripta publice defendit, quod libertatem patriae suae servatura sit. - 19/11/2008 00h25
athletica
Aetate 93 annorum mortuus est praeclarus exercitator bascaudariorum US-Americanorum Pete Newell, qui quondam gregem Berkeley ad victorias captandas in ligatione NBA adduxerat. Inter eius discipulos sunt tales lusores ut Oscar Robertson, Jerry West et Jerry Lucas. - 18/11/2008 15h36
oeconomia
Ob crisin globalem Citigroup demittet 75.000 operarios, sive 20% omnium, quibus opus nunc est in hac maxima in mundo mensa argentaria. Praeteritis in 12 mensibus Citi incucurrit damna 20 miliardorum USD. - 18/11/2008 00h02
in orbe
In Re Publica Cecha septemtrionali manipulus scelestorum partis dextrae fautorum insulam ubi Romes (Roma) vivunt lagoenis inflammatis et saxis aggressus est. - 17/11/2008 23h17
in orbe
Txeroki, unus ex ducibus gregis armati qui "Vasconum Patria et Libertas" appellatur, apud montes Pyrenaeos comprehensus est: qui duorum militum Hispanorum occisorum accusatur. - 17/11/2008 23h00
in orbe
Circa mille aedium deletae sunt in praeterita septimana incendiis, quae in California saeviunt prope Angelopolin. - 17/11/2008 08h49
oeconomia
Oeconomia Iaponiae decrevit tertio trimestri huius anni passu 0,1%, eodem modo recessionem intrans. - 17/11/2008 08h41
politica
A biocolytis Gallis apprehensus est ductor alae militaris gregis separatismo Vascorum fovendi ETA, 35 annorum Mikel Garikoitz Aspiazu Rubin, pseudonymo Txeroki - nuntiat ephemeris Hispana "El Pais". - 17/11/2008 08h39
in orbe
Regimen Iraquiae pactionem cum USA adprobavit, quapropter copiae Americane inde anno MMXI recedent. - 16/11/2008 23h47
in orbe
Praesidens Afganistaniae Hamid Karzai se Mullah Omar Talebanorum ducem in fidem recepturum esse nuntiavit, si ipse in colloquia ad pacem restituendam interventurus sit. - 16/11/2008 22h57
politica
Somaliae praesidens Abdullahi Yusuf Ahmed nuntiavit rebellatores islamistas occupasse iam maiorem partem huius terrae ac copias eorum ad ipsam urbem capitalem, Mogadishu, appropinquare. - 16/11/2008 02h05
scientiae
Navicula sideralis Endeavour ab USA proiecta est, ut Statio Sideralis Mundana pluribus astronautis accipendis praeparetur. - 15/11/2008 23h42
politica
USAe praesidens electus Baracus Obama cum adversaria sua Hilaria Clinton convenit, ut ei locum magni momenti in creando regimine praebeat. - 15/11/2008 01h06
in orbe
Res Publica Congensis observatores ex Ruanda citra fines suos accipiet, quo facilius rebellium Hutu praesidia destruantur. - 15/11/2008 01h03
oeconomia
Institutum Americanum Escae et Stupefactivorum (FDA) praeter lac et caseolos etiam crustula caffeam et theam ex Sinis importata vetuit melamini pollutionis causa. - 14/11/2008 06h48
in orbe
Kandahar, in urbe Afgana, ignoti viri ora discipularum liquore acido asperserunt, quae ad scholam ibant. - 12/11/2008 20h16
athletica
Angelopoli (Los Angeles) mortuus est aetate 80 annorum praeses Internationalis Foederationis Karate Traditionalis, Hidetaka Nishiyama, qui erat vir notissimus in orbe artis pugnae Iaponicae. - 12/11/2008 15h34
in orbe
Toto in orbe celebratur post annos nonaginta finis belli mundani prioris. - 11/11/2008 23h16
politica
Praesidens quondam Formosae (Taiwan), Chen Shui-bian, apprehensus est a biocolytis corruptela accusatus. *** Praesidens USAe electus Baracus Obama in Domo Alba cum praesidente munus fungenti Georgio Bush primum convenit. - 10/11/2008 21h40
scientiae
Aeronavis militaris quae anno MCMLXVIII in Grolandiam occidentalem decidit signa pollutionis usque ad hunc diem reliquerunt, praesertim materiae radioactivae. - 10/11/2008 21h35
oeconomia
Fora mundana crescunt ob annuntiationem regiminis Sinarum a se subsidia 600 milionum USD argentariis aliisque negotiationibus Sinensibus praebitum iri. - 10/11/2008 12h02
homines
Apud Neapolin de improviso mortua est Miriam Makeba, praeclara cantrix Austroafricana quae strenue contra iura concivium suorum nigricolorum violata propugnaverat. - 10/11/2008 07h41
politica
Saltem 20 nautae operariique navales Russi animam efflaverunt, cum in navi submarina subito ac temere operari coeperint machinae incendiis extinguendis. - 09/11/2008 13h18
in orbe
In Indonesia supplicio occisi sunt tres viri Muslimi, qui caedem Bali anno MMII perpetravisse putantur. - 09/11/2008 00h01
in orbe
Ad numerum LXXV venit computatio victimarum scholae dirutionis in capite Haitiae, neque adhuc cessavit. - 08/11/2008 20h10
politica
Pars opposita Novae Zelandiae, Factio Nationalis, victrix discessit electionum parlamentariarum, ita finem ponens novem annorum regni ministrae primariae Helenae Clark. - 08/11/2008 13h36
oeconomia
Loco General Motors negotiatio Hyundai societatem Chrysler appropinquavit, ut de emptione huius negotiaretur. - 07/11/2008 23h42
in orbe
Portu Principis, in capite Haitiae, aedificium scholae dicatum dum discipuli insunt diruit, decem ergo obierunt. - 07/11/2008 20h33
in orbe
Milia oppositorum contra praesidentem Georgiae Saakashvili Tbilisi reclamaverunt. - 07/11/2008 20h25
oeconomia
Res Publica Africae australis pecunia multata est, quod anno praeterito aucta sit copia eburis venum dati. - 07/11/2008 07h19
in orbe
Ordo Nationum Unitarum investigat de caedibus et incendiis a rebellibus Congensibus perpetratis. - 07/11/2008 07h11
politica
Baracus Obama Rahmum Emanuel, qui olim pro praesidente Vilhelmo Clinton operam dederat, primum praesidentiae socium dixit. - 07/11/2008 00h17
in orbe
Vladikavkaz, in oppido Caucasio, propter pyrobolum autoraeda magna dirupta est, quam ob rem octo saltem homine vitam amisere. - 07/11/2008 00h09
oeconomia
Post septimanam incrementorum in fora mundana revertit animus bassus: Wall Street cecidit 5%, fora Asiae Orientalis amiserunt 7-8%, deciderunt quoque pretia titulorum negotiationum Europaearum in apertura sessionis diei Iovis.
Usuram deminuerunt die Iovis mensae argentariae publicae zonae euronis, Britanniae, Helvetiae et Bohemiae. - 06/11/2008 09h13
in orbe
Russia nova missilia apud Regiomontium (Kaliningrad), in parva regione prope Poloniam, collocabit ut responsum USAe missilibus in Polonia et Re Publica Cecha positis. - 06/11/2008 07h54
in orbe
Consilium USAe cocae culturae in Columbia erandicandae, pretio sex miliardorum dollarum, non dimidiavit sed auxit cocainum elatum. - 06/11/2008 07h38
homines
Angelopoli in California mortuus est scriptor US-Americanus Michael Crichton, maxime notus cinematis secundum suos libros factis, ut "Hortus iurassicus" et "Rete". - 05/11/2008 18h56
politica
Johannes McCain Phoenice coram fautores suos adversarii victoriam concedit. - 05/11/2008 05h34
politica
Etiam in ambobus consiliis senatoriis Americanis pars democratica longe praevalet. - 05/11/2008 05h32
politica
Baracus Obama quattuor et quadragesimus praesidens Civitatum Americae Unitarum factus est. - 05/11/2008 05h07
homines
Investigatione DNA confirmatum esse ossa inventa ad aeronavem fractam in deserto Californiae esse partem cadaveris Steve Fosset, miliardarii ac viatoris intrepidi US-Americani. - 04/11/2008 00h16
in orbe
Galliae minister rerum exterarum Bernard Kouchner Massiliae collegas Europaeos alloquens affirmavit mandatum copiarum ONUs in Re Publica Congensi permutandum esse. - 03/11/2008 22h52
politica
Candidatus democratarum ad munus captandum praesidentis USA, Barack Obama, praestat republicanum John McCain 11 centesimis, patet e novissima percontatione opinionum instituti Gallupiani. - 03/11/2008 14h28
in orbe
Ordo Nationum Unitarum cibaria et medicamenta innumeris profugis Congensibus mittet. - 03/11/2008 07h54
in orbe
Praesidens Boliviae Evus Morales vetat ne USAe exercitus amplius cocae cultores in patria sua persequatur. - 03/11/2008 07h30
athletica
Brasilianus Felipe Massa vicit in cursura Brasiliensi Formulae Primae, campio mundi huius anni factus est autem Anglus Lewis Hamilton. - 02/11/2008 23h12
politica
Sambiae praesidens, Rupiah Banda, pronuntiatus est victorem discessisse electionum presidentalium et in munere suo porro mansurum. - 02/11/2008 13h17
in orbe
In Re Publica Congensi orientali rebelles et exercitus indutias faciunt; incolarum catervae sine ullo auxilio domos relinquunt. - 01/11/2008 17h32
politica
Praestantia candidati ad praesidentatum USA Barrack Obama super John McCain deminuit ad 5 centesimas - nuntiat agentura Reuteriana. - 01/11/2008 15h09
oeconomia
Tituli Iaponici deciderunt die Veneris 5 centesimis, licet Mensa Argentaria Iaponiae primum in septem annos usuram minuerit - e 0,5% in 0,3%. - 31/10/2008 10h16
in orbe
Pamplonae, in urbe Hispanica, quindecim saltem homines sauciati sunt, postquam pyrobolum in universitate diruptum est. - 30/10/2008 23h39
scientiae
Acta scientifica "Nature Geoscience" nuntiaverunt manipulum studiosorum comprobavisse, causam caloris in ambobus polis increscentis humanis factis tribuendam esse. - 30/10/2008 23h36
homines
Mortuus est William Wharton, scriptor US-Americanus, cui maximam gloriam liber "Avicula" attulerat. - 30/10/2008 14h09
oeconomia
20 miliardis euronum Unio Europaea et Internationalia Subsidia Monetaria (IMF) adiuvare volunt Hungariam in re fiscali sananda.
Usura minori US-Americanorum, die Iovis animus altus denuo regnat in foris mundi: Hang Seng Hongkongiensis crevit 11,15%, Nikkei Tokiensis fere 10%. - 30/10/2008 09h11
in orbe
Damasci sedes legationis Civitatum Americae Unitarum ianuas recludet, post aggressionem USAe die dominico factam qua octo homines interfecti sunt. - 29/10/2008 22h09
in orbe
Immanis terrae motus in Balucistania, regione Pakistaniae occidentalis, milia domuum diruit, CLX saltem occidit. - 29/10/2008 22h01
oeconomia
Argentaria publica Sinarum minuit hodie suas usuras principales, ut oeconomiam incitaret. Item faciendae hodie et cras mane a negotiatoribus sperantur argentariae centrales USA et Iaponiae. - 29/10/2008 13h13
oeconomia
Post magna detrimenta diei Lunae, Martis die creverunt bursae Asiae Europaeque. Index fori Portus Odori, Hang Seng, qui praeterito die amiserat 12,7%, hodie in altum saltavit 14,4%. Meridie Martis principalia fora Europae crescebant 4 centesimis. - 28/10/2008 12h54
politica
Difficultatibus oeconomicis recentissimis, maxima pars civium Islandiae volunt terram suam sociam Unionis Europaeae fieri - nuntiavit ephemeris "Frettabladid". - 28/10/2008 10h26
politica
Duo viri in iudicium delati sunt, qui candidatum democraticum Baraco Obama cum pluribus nigris hominibus occidere molirentur. - 28/10/2008 07h28
politica
Praeses Unionis Christianae-Socialis (CSU) Horst Seehofer nominatus est novus minister primarius Bavariae.
Effectu suffragiorum Lithuaniam regnabunt factiones partis mediae dextraeque, duce Andrius Kubilius. - 27/10/2008 12h15
oeconomia
Denuo terror Panicus regnat in foris bursariis mundi: index Nikkei Tokiensis cecidit gradu 6,4%, Hang Seng Hongkongiensis amisit 12,7%, bursae Europae meridie Lunae cadebant 5 fere centesimis.
Titulis negotiationum cadentibus, maxime validus erga dolarium euronemque fit Iaponicus yen, ut nummus minimae in mundo usurae (0,5%). - 27/10/2008 11h11
in orbe
Multitudines profugorum ex Darfuria aufugiunt, postquam dimicationes cruentae iterum coeperunt. - 25/10/2008 20h53
oeconomia
Argentaria Mundana (IMF) molitur Islandiae mille et quingentos miliones euronum auxilio dare. - 25/10/2008 14h06
in orbe
Duodequinquaginta homines saltem in Yemenia perierunt ob inopinatam alluviem. - 25/10/2008 13h38
in orbe
Ordo Nationum Unitarum nuntiat bis centena milia hominum recentissimis duobus mensibus domo ex Re Publica Congensi aufugisse, quod in regione orientali acriter pugnetur. - 25/10/2008 00h48
in orbe
Tres viri muslimi mense proximo Bali, in insula Asiae, supplicio afficientur, capitis damnati quod caedem immanem anno MMII ediderint, CCII periegetas occidentes. - 24/10/2008 20h31
homines
Uxor Georgii Haider, viri politici nuper casu autoraedario mortui, mariti cremationem distulit quo accuratius mortis causae investigarentur. - 23/10/2008 21h45
in orbe
Minister Israelianus Isaac Herzog beatificationem pontificis Romani Pii XII intolerabilem dixit, quod nihil ad Judaeos defendendos Hitlero imperante egisset. - 23/10/2008 21h41
oeconomia
Septuaginta societates et nationes occidentales Georgiam post bellum cum Russis tres et dimidium miliardis euronum restitutionis causa donaverunt. - 23/10/2008 00h53
oeconomia
Pachistania ex Argentaria Mundana auxilium petit, quod ex aere alieno laboret propter aucta cibariorum et petrolei pretia et difficultates oeconomicas mundanas. - 23/10/2008 00h40
insolita
Ascension, in urbe Mexicana haud longe ab USAe finibus, in theca refrigerata quattuor virorum capita ad custodiae publicae sedem allata sunt. - 21/10/2008 21h47
scientiae
India missura est siderinavim Chandrayaan I, quae per biennium lunam circumvolabit superficiei descriptionem referens. - 21/10/2008 21h42
in orbe
Khunduz, in Afganistania septemtrionali, homicida sui interfector duos milites Germanicos, quinque pueros Afganos laniavit. - 21/10/2008 00h11
insolita
Coquus Anglicus perpetuae custodiae damnatus est, qui amantem suam occiderat, in partes secuerat, in olla coxerat et comederat. - 21/10/2008 00h05
politica
Minister USAe rebus exteris addictus a Georgio Bush delectus Colin Powell candidato praesidentiali democratico favet. - 19/10/2008 21h47
in orbe
Novem Seres, qui in Sudania ad petroleum exsugendum operam dabant, cum duobus indigenis raedariis abrepti sunt. - 19/10/2008 21h43
athletica
Lewis Hamilton Shangai, in urbe Sinensi, primum locum cursus autoredarii mundani obtiunit, vehiculum McLaren conducens. - 19/10/2008 13h27
in orbe
Minister primarius Russorum nuntiavit classem in Ponto Euxino apud portum Sebastopolim morantem, inde post novem annos migraturam esse, si hoc regimen Ucrainae petiverit. - 19/10/2008 13h19
in orbe
Rector summus Sinensium Wen Jiabao confessus est regimen partim reum esse diffusi lactis melamino polluti, quod catervas puerorum affecit, quattuor interfecit. - 18/10/2008 20h06
politica
Nullum pactum inter Mugabe et Tsvangirai perfectum est, ut factiones adversae coniunctim Zimbabviam regant. - 17/10/2008 23h22
scientiae
Numquam tam tepidus fuit autumnus in Arcticis regionibus: hac nuntiaverunt rerum naturae studiosi decem Arcticarum nationum. - 17/10/2008 23h11
socialia
Iudex supremus Persarum nuntiavit se omnes iudices Persidis hortatum esse, ne adolescentes nondum duodeviginti annos natos iam capitis damnent. - 17/10/2008 23h03
in orbe
Vehemens terrae motus factus est in Oceano Pacifico, haud longe a fine Mexici cum Guatemala. - 16/10/2008 23h45
athletica
Bratislaviae tumultus graves facti sunt, dum manipuli pedifollici Slovaciae et Poloniae certant. - 16/10/2008 23h39
politica
Ultima disputatione publica candidatorum praesidentialium ante suffragia, Obama melius adversario McCain se gessit. - 16/10/2008 07h17
politica
Ilham Aliyev iterum praesidens Azerorum electus est; cui nonus quisque consensum negavit. - 16/10/2008 00h25
in orbe
Milites Cambodiae et Thailandiae apud confinium dimicaverunt: duo milites Cambodiani interierunt. - 16/10/2008 00h21
oeconomia
Incolae USAe minus emere narrantur, dum fora mercatoria post biduam ascensionem praecipitari recipiunt. - 16/10/2008 00h15
in orbe
Incendia furere pergunt in California meridionali, ventis vehementibus alti, provinciam Venturam minitantes. - 15/10/2008 07h20
in orbe
Praesidens Syriacus decrevit legationem suam Beryti, in capite Libanensi, constituendam esse; copiae enim Syriacae anno MMV Libanum deseruerant. - 15/10/2008 01h24
oeconomia
Regimen USAe partes maximarum argentariarum empturum est, ut firmitas fori mercatorii restituatur. - 15/10/2008 01h20
oeconomia
Rectores Europae nationum Lutetiae convenerunt nullam argentariam decoctum iri, se enim auxilia salutaria illis laturos esse. - 12/10/2008 21h15
religio
Soror catholica Alphonsa anno MCMXLVI mortua a pontifice Benedicto XVI sancta reddita est, prima mulier ex India inter sanctorum numero relata. - 12/10/2008 21h09
politica
USA Coream septemtrionalem ex indice nationum tromocratiae incusatarum delevit. - 11/10/2008 22h59
oeconomia
Regimen Venetiolae omnes cauponas McDonald's propter vectigalium fraudem biduum clausas manere iussit. - 11/10/2008 22h56
politica
Consilium senatorum Alascae collegit Saram Palin, McCain vicariam et Alascae gubernatricem, munere suo abusam esse ut collaboratoris sui ulcisceretur: qui Sarae sororis virum iniuste dimittere noluerat. - 11/10/2008 15h20
homines
Jörg Haider, dux factionis xenophobae quae nuper magnum consensum obtinuerat, autocinetum conducens gravi casu inopinate apud Querimoniae Vadum (Klagenfurt) mortuus est. - 11/10/2008 15h13
oeconomia
Terror panicus denuo regnat in foris mundi. Neoeboraci Dow Jones cecidt 7,3% at erat haec septima continua sessio caduca. Nikkei 225 Tokiensis amisit 9,6%. Bursae Europae negotiationes diei Veneris aperuerunt cadendo 8-9%. - 10/10/2008 09h45
in orbe
Miles quidam Americanus reti televisifico Italiae RAI patefecit, exercitum USAe priore bello Iraquico pyrobolum nucleare apud Basram desuper deiecisse. - 09/10/2008 22h59
cultus
Praemio Nobeliano litterarum donatus est Jean-Marie Gustave Le Clezio, scriptor Francogallicus. - 09/10/2008 13h31
oeconomia
Post principales argentarias mundi etiam Corea Meridionalis, Portus Odorus (Hongkong) et Formosa (Taiwan) usuram deminuerunt.
Usuris minoribus fora mundana non plus decidunt; die Iovis mane indices Europaei creverunt at Moscoviae negotiationes suspendi debuerunt propter nimium incrementum pretiorum. - 09/10/2008 09h31
politica
Baracus Obama videtur disputationem alteram cum adversario apud electores dubitantes vicisse; qui postremo ante suffragia Idibus Octobribus verbis certabunt. - 08/10/2008 23h24
politica
Mosiuoa Lekota, qui rei bellicae ministri munus functus erat, praenuntiavit ANC, maximam factionem Africae Australis, mox in duas partes discessurum esse. - 08/10/2008 23h12
oeconomia
Argentariae centrales USA, zonae euro, Canadae, Britanniae, Suetiae, Helvetiae et Sinarum simul usuram deminuerunt, ut crisis fiscalis cohiberetur. - 08/10/2008 16h27
scientiae
Praemium Nobelianum chimiae anni 2008 attributum est duobus scientistis US-Americanis - Martin Chalfie et Roger Tsien – necnon uni Iaponi - Osamu Shimomura – pro repertione "viridis proteini fluorescentis (GFP)". - 08/10/2008 15h11
in orbe
Bangkok, in capite Thailandiae, custodes publici non potuerunt reclamantes dispergere, quam ob rem rectores exercitum misit. - 07/10/2008 22h54
in orbe
In imo oceano Pacifico haud longe ab ora Japonica observatus est grex piscium (Pseudoliparis amblystomopsis) fere octo chiliometra sub aequore, id est maxima altitudine usque ad hunc diem. - 07/10/2008 22h44
scientiae
Praemium Nobelianum physicae attributum est tribus Iaponibus investigatoribus particularum elementariarum: Yoichiro Nambu (qui hodie in USA vitam degit), Toshihide Maskawa et Makoto Kobayashi. - 07/10/2008 14h00
scientiae
Tres medici praemio Nobeliano coniunctim donati sunt: quorum duo de AIDS, unus de uteri tumoribus feliciter indagaverant. - 07/10/2008 01h04
oeconomia
Fora mercatoria ingentibus damnis toto in orbe affecta sunt, quod regiminum deliberationes nemini fidem reddere possint. - 07/10/2008 01h02
oeconomia
Collocatoribus pecuniae non credentibus consilia regiminis USA foris adiuvare posse, 5-6% cadunt die Martis indices bursarum Asiae et Europae. - 06/10/2008 15h22
religio
Synodus episcoporum catholicorum Romae coepit; pontifex Benedictus, neglecta Biblia sacra questus, lectionem publicam totius libri incipiet quae sex dies perdurabit. - 05/10/2008 23h07
politica
Victoria in bello contra Talibanos verisimilter armis non attingetur, neque aliter quam cum his negotiando pax restitui potest - dixit ephemeridi "Sunday Times" brigatarius Mark Carleton-Smith, qui milites Britannos in Afghana provincia Helmand regit. - 05/10/2008 10h18
in orbe
Apud Bagdatum duo helicoptera Americana invicem collisae deciderunt: quattuor milites sauciati sunt, quorum duo ex USA duo Iraquiani. - 05/10/2008 08h32
in orbe
Primum a mense Augusto publice apparuit Kim Jong-il ludum pedifollicum spectans, postquam nuntii divulgati erant eum gravi valetudine laborare. - 05/10/2008 08h27
oeconomia
Rectores et praesidentes Galliae, Britanniae, Germaniae et Italiae concordes deliberaverunt, nullum auxilium Eutopaeis argentariis laborantibus instituendum esse. - 05/10/2008 08h22
in orbe
Unio Europaea constituit naves mense Novembri apud oras Somaliae mittendas esse: nam hoc anno LX naves captae sunt a piratis pretia ingentia petentibus. - 02/10/2008 23h59
in orbe
Bagdati apud duas meschitas Shiitarum homicidae sui interfectores vehementibus diruptionibus XX homines occiderunt, plures vulneraverunt . - 02/10/2008 23h50
oeconomia
Senatus USAe a praesidente Bush compulsus consilium eius argentariarum magna vi pecuniae adiuvandarum denique probavit. - 02/10/2008 08h02
in orbe
Ducenti observatores ex Unione Europaea in Georgiam pervenerunt, ad pacem inter Russos et Georgianos servandam; nonnulli tamen a militibus Russis reiecti sunt. - 02/10/2008 00h43
medicina
In Israël primum iecur suillum gelu servatum in suem fausto exitu translatum est: quod experimentum spem aperit, similia aegrotantibus hominibus perficiendi. - 02/10/2008 00h36
in orbe
Omnes obsides Europaei, qui Aegypti solitudine erepti graviter periclitati erant, domum reverterunt. - 30/09/2008 23h06
oeconomia
In USAe foris bursariis gravia damna Lunae Martisque diebus sublata partim emendata sunt, postquam praesidens Bush iterum senatum postulavit, ut consilium suum commutet. - 30/09/2008 23h00
oeconomia
Congressus USA regiminis consilia argentariis adiuvandis reiecit; index Wallstreetianus S&P 500 plus quam 7% cecidit. - 29/09/2008 22h21
oeconomia
Regimina Belgicae, Bataviae et Luxemburgi interceperunt 49% titulorum argentariae Fortis. Nationalisatio coacta est effectibus crisis hypothecariae, cuius Fortis est prima magni momenti victima Europaea.
Partialem publicationem bancae Bradford & Bingley annuntiavit regimen Britanniae. - 29/09/2008 10h19
oeconomia
Ambae principales factiones USA, republicani et democratae, maxima e parte assensi sunt ad consilia regiminis summa 700 mld USD adiutum iri aegrotantes argentarias Americanas - nuntiavit ductrix gregis democratarum in senatu, Nancy Pelosi. - 28/09/2008 10h37
homines
Mortuus est aetate 83 annorum histrio US-Americanus Paul Newman, qui partes egit talium cinematum ut "Aculeus" et "Color pecuniae". - 27/09/2008 22h14
in orbe
Nuntius exercitus Pakistani dixit mille circiter armatos in regione Bajaur a copiis regimine missis praeterito occisos esse. - 26/09/2008 23h32
oeconomia
Praesidens Georgius Bush putat consilium suum, DCC miliones dollarum (D fere miliones euronum) ad forum Wall Street servandum profundendi, a senatoribus neglectis contradictionibus adprobatum iri. - 26/09/2008 23h24
oeconomia
Societas, cui Italica aëronavalis societas Alitalia fere decocta commissa erat, cum plerisque operariis pacta est. Ergo aëronaves Italicae volare ad tempus perrecturae sunt. - 25/09/2008 23h28
in orbe
Apud fines Pakistaniae cum Afganis milites USAe et Pakistani brevi tempore armis igneis pugnaverunt. - 25/09/2008 23h17
politica
Candidatus factionis republicanae ad munus praesidentis USA, John McCain, decrevit se aemulationem cum democrata Barack Obama suspensurum, ut extraordinalia consilia oeconomica regiminis facilius a parlamento probarentur. - 25/09/2008 08h39
in orbe
Postquam vehemens impetus in milites pacificatores factus est, catervatim Mogadishus incolae ex urbe effugiunt. - 25/09/2008 00h22
in orbe
In vico provinciae Iraquianae, quae Diyala appellatur, viginti homines, quorum pars publici custodes pars armati Sunnitae fuerant, a sicariis interfecti sunt. - 25/09/2008 00h17
oeconomia
Societas Francogallica energifera EDF putatur in animo habere, societatem Britannicam British Energy conquirere. - 24/09/2008 00h39
in orbe
Decem adulescentes sclopetando necavit in schola oppidi Kauhajoki Finnorum sclopetator insaniens. Qui postea seipsum vita privavit. - 23/09/2008 14h30
in orbe
In Mogadishus nundinis rebelles incendium excitaverunt, milites sclopetaverunt, in stationem Unionis Africae impetus factus est: quadraginta saltem homines interfecti sunt. - 23/09/2008 07h36
in orbe
Undecim philotheores Europeai et octo cives Aegyptiaci abducti sunt a tromocratibus in Aegypto meridionali. Inter philotheores sint quinque Italiani, quinque Germani et Dacoromanus. - 22/09/2008 21h52
politica
Taro Aso nominatus est praeses regentis Iaponiam Factionis Democratico-Liberalis (PLD) et ut talis mox fiet novus minister primarius Iaponiae. - 22/09/2008 12h05
politica
Thabo Mbeki praesidens Africae Australis, a plerisque concivibus suis reprehensus, nuntiavit se munere abdicaturum esse. - 22/09/2008 01h02
in orbe
Crescit numerus victimarum ictus suicidarii in deversorium Hiltonianum urbis principalis Pakistaniae, Islamabad. Inter 54 inventos in ruinis mortuos est etiam legatus Bohemiae. - 21/09/2008 12h50
in orbe
Immani diruptione deletum est deverticulum Marriott Hotel Islamabadae, plerumque advenis frequens. Deni hospites occisi, centeni vulnerati sunt. - 20/09/2008 23h28
politica
Thabo Mbeki, praesidens Africae Australis, se munere abdicaturum esse nuntiavit, cui ductores partis suae Africae Nationalis Conventus suaserunt. - 20/09/2008 23h17
oeconomia
Maxima societas aëronavalis Italica Alitalia plurimas aëronaves ex Romae aëriportu profecturas solo retinuit, quod post paucos dies decoctura esse putetur. - 20/09/2008 00h38
in orbe
Tres mulieres, quattuor viri in Iraquia septemtrionali a militibus USAe tromocratas requirentibus interfecti sunt. - 20/09/2008 00h32
socialia
Solis et Mercuri diebus bis captivi rebellarunt in carcere Mexicano "La Mesa" appellato. Quorum XXII occisi sunt, centum saltem vulnerati. - 18/09/2008 22h09
religio
Veneris et Saturni diebus Coloniae, in urbe Germanica, factiones dexterae ex tota Europa se conferunt, Conventum Europaeum contra islamizationem habituri. - 18/09/2008 22h04
politica
Tzipi Livni a legatis factionis suae Kadima nova ministra primaria facta est; quae nisi novum regimen ante sex septimanas constituerit, populus ad comitia vocabitur. - 18/09/2008 00h12
in orbe
In Pakistania septemtrionali quinque viri perierunt, icti missili de fuco Americano deiecto (id est aëronavi a nullo gubernatore ducto). Quos exercitus USAe ait armatos in castris occultis fuisse. - 18/09/2008 00h05
politica
Factiones quae huc usque Ucrainam rexerant, post commutationem "luteam" appellatam, inter se divisae sunt. Nisi novum regimen constitutum erit, nova suffragia exspectanda sunt. - 17/09/2008 00h41
in orbe
Numquam tantis damnis affecta est insula Cuba, ut recentissimis procellis Gustav et Ike. - 17/09/2008 00h34
oeconomia
Domini argentariae Americanae Lehman Brothers se parant ad decoquendum, propter nimium aes alienum; ergo totius orbis fora argentaria quassa sunt. - 15/09/2008 20h19
in orbe
Investigatores putant aëronavim Russam, quae prope longinquam urbem Perm praecipitavit, propter motoris collapsum humum decidisse: duodenonaginta perierunt. - 15/09/2008 07h01
politica
Adversarii qui diu de summa rerum in Zimbabvia contenderant denique ad patriam servandam pacti sunt. - 15/09/2008 06h51
oeconomia
Colloquia sine intermissione Romae habentur, ut societas Italica aëronavium Alitalia servetur: quae alioquin septimana ineunte decoquetur. - 15/09/2008 06h47
in orbe
Tres diruptiones in nundinis Delliae, id est Indiae capitis, factae sunt: triginta saltem obierunt, plures vulnerati sunt.
Furacanus Ike vehementer civitatem Texas flagellat, eluvies et dirutiones afferens. - 13/09/2008 16h16
scientiae
Grolandia operam dat ut sibi concedatur facultas deliberandi, utrum prope oras suas cete piscari liceat an non. - 13/09/2008 16h02
politica
Legati regiminis USAe ex Bolivia, Venetiola et Hoduria expulsi sunt. - 13/09/2008 01h11
in orbe
Post incendium quod in cuniculo per fretum Britannicum subrepenti factum est, mane Saturni die primum tramen ferriviarium transibit. - 13/09/2008 01h07
politica
Morgan Tsvangirai et Robert Mugabe oppositarum factionum Zimbabviae duces qui diu de rerum potiundo acriter certaverant, favente praesidente Africae Australis inter se pacti sunt. - 11/09/2008 23h57
in orbe
Post Haitiam et Cubam, turbo Ike, in horas vehementior, Sinum Mexicanum percurrit Texas petens. Mille milia Texanorum domos suas deserere iussi sunt. - 11/09/2008 23h49
scientiae
In anulo amplissimo apud Genevam exstructum physici instituti CERN incipiunt experimentum, quo imitabitur "Immanis diruptio" unde mundus ortus est. - 11/09/2008 00h37
politica
Praesidens Coreae borealis Kim Jong-il a celebratione sexagesimi diei anniversarii a re publica condita afuit: quam ob rem observatores putant illum valetudine premi. - 10/09/2008 00h02
in orbe
Russi copias ex Georgia revocaverunt, sed ingentia praesidia militaria in Ossetia meridionali et Abcazia relicturi sunt. - 09/09/2008 23h53
in orbe
Paulo ante septimum diem anniversarium caedis Turrium Geminarum, unus ex ducibus gregis tromocratici Al Qaeda per rete televisificum Al Jazeera diu sermone taenia impresso allocutus est. - 09/09/2008 00h14
politica
Nicolaus Sarkozy, praesidens pro tempore Unionis Europaeae, praesidenti Russorum suasit ut copias ex Georgia revocaret. - 09/09/2008 00h07
in orbe
Typhon Ike postquam insulas Caribicas Turks et Caicos vastavit, Bahamas petit. - 07/09/2008 09h08
in orbe
Ob pluviam copiosam caeli studiosi reputant multis in Angliae et Vallesiae regionibus alluviem imminere. - 07/09/2008 09h01
politica
Asif Ali Zardari, viduus ministri primarii Benazirae Bhutto, comitiis faventibus factus est praesidens Pakistaniae. - 06/09/2008 14h53
in orbe
Propter labem Cairi denae casae obrutae sunt, viginti saltem homines obierunt. - 06/09/2008 14h51
in orbe
Iterum missilia Americana insontes interfecerunt in Pakistania: hoc accidit apud fines septemtrionales, in regione Waziristania. - 05/09/2008 23h42
politica
Cives Angolae Veneris die suffragia tulerunt ad novum senatum deligendum. Pars MPLA, quae a libertatis die potestatem servavit, putatur victura esse. - 05/09/2008 23h34
in orbe
Recentibus tribus septimanis insula Haiti pluribus procellis percussa est: CC saltem vitam amiserunt, sed numerus in horas increscit. Immanis enim alluviest facta est. - 05/09/2008 07h53
politica
Praesidens vicarius USAe Richardus Cheney post Georgiam Ucrainam visitat, auxilia promittens nationibus illis, quas Russia oppressit quondam, minitatur hodie. - 05/09/2008 00h40
politica
John McCain publice electus est candidatus prasidentatus USAe, Baraci Obama competitor. - 04/09/2008 07h46
politica
Sarah Palin, quam John McCain praesidentem vicariam delegit, conventum conservativum allocuta est, familiam suam et remotam provincia unde orta est exsaltans. - 04/09/2008 07h45
in orbe
Post turbinem Gustav, quo LXXVII homines perierunt, Haiti alterum typhonem Hanna exspectat. Crebriores ac vehementiores in annos procellae tropicae fiunt. - 04/09/2008 07h40
oeconomia
Petroleum citissime vilius fiebat die Martis, nuntis allatis ventum cyclonem Gustav damna nulla facere valuisse installationibus petroleo methanoque extrahendis in Sinu Mexicano sitis. - 02/09/2008 16h13
politica
Statum summae necessitatis introduxit in Thailandia eius minister primarius Samak Sundaravej ob pugnas recentiores inter fautores regiminis et cives ei reclamitantes, in quibus 30 homines vulnerati sunt unus autem mortuus. - 02/09/2008 08h11
politica
Conventus partis republicanae Sancti Pauli, in civitate Minnesota, demissa voce coepit; nam omnium animi ad procellam Gustav convertuntur. - 02/09/2008 07h42
oeconomia
Google, societas auctrix maximae machinae exquisitoriae, novum navigatrum in centum nationibus editura est, ut cum Internet Explorer et Firefox competat. - 02/09/2008 07h37
politica
Minister primarius Japonicus Yasuo Fukuda, a plerisque incolis et senatoribus reprehensus, de improviso post singulum annum munere se abdicavit. - 01/09/2008 20h37
in orbe
Turbo Gustav Novam Aurelianam attigit, aggeres superans et litora USAe verberans. - 01/09/2008 20h37
in orbe
Deni perierunt, centena milia ob inundationem adiuvari nequeunt, miliones domos suas amiserunt in regione Indica Bihar immani alluvie affecta.
Auctoritatum iussu cives Novae Aurelianae urbem deseruerunt, cum exspectetur turbo vehemens Gustav post triennium a vastatione procellae Kathrina. - 31/08/2008 23h49
in orbe
Praefectus Novae Aurelianae concives suos iussit ex urbe aufugere, quod celeriter eam petit turbo Gustav, qui iam Haitiam et Cubam vehementibus ventis vastaverat. - 31/08/2008 09h06
in orbe
In regione Indica Bahir, dum perfugae ab alluvie discedere conantur, linter demersa est; quapropter viginti saltem perierunt. - 30/08/2008 18h26
in orbe
Regimen Italiae quinque milibus milionum dollariorum detrimenta Libyae illata sarcibit; nam anno MCMXI militiae Italicae nationem Africam occupaverunt. - 30/08/2008 18h19
politica
Candidatus republicanus magistratus USAe supremi Johannes MacCain sibi vicariam gubernatricem Alaskae delegit, adversario democratico iuniorem. - 29/08/2008 22h27
scientiae
Rectores Belgarum cives regionis meridionalis monuerunt, ne esca apud se elata vescantur: nam ex instituto physicae investigandae addicto iodium radioactivum effusum esse refertur. - 29/08/2008 22h23
politica
Georgia relationes suas diplomaticas cum Russia rupit propter "aggressionem Moscoviae contra Ossetiam et Abchasiam". - 29/08/2008 16h27
religio
Pontifex Romanus Benedictus XVI se maerere dixit propter cruorem in India effusum: recenter enim unus ex ducibus hinduisticis et decem Christiani interfecti sunt. - 28/08/2008 07h33
politica
Eduardus Kennedy et Hilaria Clinton coram conventu democratico Americano Baracum Obama ut candidatum praesidentialem adiuverunt. - 28/08/2008 00h14
in orbe
Rebelles, qui aërinavim Sudanensem e Darfuria in Libyam abduxerant, se dediderunt et obsidibus libertatem restituerunt. - 28/08/2008 00h09
cultus
Statua immanis imperatoris Marci Aureli Sagalassi, in oppido Turcarum, inventa et effossa est. - 27/08/2008 00h36
politica
Post mulierem Baraci Obama et Eduardum Kennedy, hodie aemula democratica Hilaria Rodham Clinton apud conventionem democraticam contionabitur. - 27/08/2008 00h33
politica
Russia officialiter agnovit indepedentem Ossetiam et Abchasiam, regiones separatisticas Georgiae. - 25/08/2008 11h39
politica
Vis motus Talebanorum crescit, dum Pachistania et mundus perdunt bellum contra terrorismum - admonuit Asif Ali Zardari, olim maritus assasinatae Benazir Bhutto et nunc candidatus prinicpalis factionis Pachistanae, popularis PPP, ad munus praesidentis. - 24/08/2008 21h46
in orbe
Moscovia decrevit suos milites mansuros esse in principali portu Georgiae, Poti. - 23/08/2008 13h47
politica
Asif Zardari, olim maritus assasinatae ductricis Benazir Bhutto et a morte eius ductor factionis populisticae PPP, quae est maxima vis politica Pakistaniae, electus est ut praesidens civitatis cum Pervez Musharraf hoc munere die Lunae se abdicasset.
Dux sociae partis PPP, islamicae PML-N, Nawaz Sharif, minime gaudet nominatione Zardari, qui aemulus sui esse putatur ad titulum 'principis politici' Pakistaniae - nuntiat ex urbe Islamabad radiophonia BBC. - 23/08/2008 00h09
politica
Russia cooperationem cum foedere NATO rupit propter crisin Georgianam. - 21/08/2008 18h30
in orbe
63 homines perierunt causa ictus suicidiarii in Pakistania peracti. - 21/08/2008 18h27
homines
Mortuus est 87 annorum Hua Guofeng, vir politicus Sinensis, qui anno 1976 iussit "mandram quattuor personarum" apprehendendam, hoc modo ad finem perducens Revolutionem Culturalem. - 20/08/2008 19h10
politica
Ministri rerum externarum Poloniae et USA, Radoslaw Sikorski et Condoleezza Rice, pactum firmaverunt de "scuto antimissili" Americanorum in Polonia struendo. - 20/08/2008 12h22
in orbe
In insidiis Talebanorum ad urbem capitalem Afghanistaniae Kabul necati sunt 10 milites Francogalli, 21 vulnerati. - 19/08/2008 22h35
politica
Russi et Georgiani coeperunt milites captivos sibi invicem reddere. - 19/08/2008 09h23
politica
Accusatus, quod constitutionem violasset, munere se post octo annos adbicavit praesidens Pacistaniae ac pristinus dux exercitus huius terrae Pervez Musharraf.
Abdicatione Musharraf maxime sollicitatur regimen USA, nam maximus ille erat in hac parte Asiae socius Americanorum in pugnis contra tromocratas.
Ius iurandum ante parlamentarios dando affirmatus est ductor maoistarum Prachanda ut novus minister primarius Nepaliae. - 18/08/2008 23h48
in orbe
Postquam Saturni die in Afganistania missile a militibus Britannicis deiectum quattuor cives inermes interfecit, investigationes nuntiavit regimen Britanniae. - 18/08/2008 00h09
cinemata
Pelliculae "Parque via" auctoris Mexicani Enrique Rivero Pardus Aureus Locarni ab iudicibus tributus est, qui eam optimam omnium existimaverunt. - 17/08/2008 13h54
in orbe
Aëronaves Turciae pyrobola in Iraquiae regionem desertam deiecerunt, ubi rebelles Curdi confugisse putantur. - 17/08/2008 13h45
in orbe
Postquam Russi armorum silentium cum Georgiae rectoribus imponendum subscripserunt, copias suas non revocant, donec regio securior fiat. - 16/08/2008 21h46
in orbe
Duo laophoria in Re Publica Dominicana invicem offenderunt et magna cum hominum caede subversa sunt: saltem viginti homines, plerumque periegetae, obierunt. - 16/08/2008 08h45
politica
Hissen Habre, qui praesidens Chadiae fuerat, coniurationis contra rem publicam accusatus capite damnatus est. - 15/08/2008 18h01
politica
Ferdinandus Lugo, quondam episcopus, postquam praeterito mense Aprili electus est munus praesidentis Paraguaiae suscepit, finem imponens diuturnae dominationi Factionis Coloratae. - 15/08/2008 17h57
in orbe
Praesidens Gallicus necnon Unionis Europaeae Nicolas Sarkozy indutias proposuit inter Georgiam et Russiam, sed non dum pax in regione restituta est. - 14/08/2008 23h18
oeconomia
Primum ab anno undebismillesimo status oeconomicus civitatum, qui eurone utuntur, recedere coeperunt. - 14/08/2008 23h14
politica
Praesidens Unionis Europaeae Nicolas Sarkozy cum praesidente Russorum Dmitry Medvedev Moscuae pactionem ad pacem in Georgia restituendam nuntiavit. - 12/08/2008 23h28
politica
Cives Boliviae suffragiis deliberaverunt Evum Morales etiam praesidentem Boliviae fore; qui nihilo minus adversariis suis facultatem pactionum concessit. - 12/08/2008 22h53
in orbe
Post Ossetos etiam armati Abkazi, quibus Russi auxilia miserunt, contra exercitum Georgiae pugnare coeperunt. - 12/08/2008 08h06
in orbe
In Kashmiria custodes publici, regimini Indico oboedientes, armis igneis multitudinem reclamantum disperserunt tres interficiens. - 12/08/2008 08h03
homines
Praeclarus musicae "soul" cantor et cantuum auctor Isaac Hayes, LXV annos natus, domi sensus amisit; paulo post in nosocomio mortuus est. - 10/08/2008 23h46
politica
Die Solis cives Boliviae suffragia tulerunt, ut deliberarent utrum a praesidenti Evo Morales diutius potestas diutius servanda sit. - 10/08/2008 23h41
politica
Agmina Georgiana revocantur e tota area Ossetiae Meridionalis, ne plus cives huius regionis in pugnis necentur - nuntiavit minister defensionis Georgiae. Russi tamen affirmant Georgianos in Ossetia adhuc manere. - 10/08/2008 10h48
athletica
Athletae Georgiae Ludos Olympios derelinquere noluerunt, neglecto bello cruentum in Ossetia coepto. - 09/08/2008 20h36
in orbe
In Ossetia meridionali bellum furit copiarum Georgiae et rebellium, quibus Russia auxilia praebet. Iam MD obierunt, XXX milia aufugerunt. - 09/08/2008 15h28
politica
Copiae Russorum adortae sunt Osetiam Meridionalem repellentes milites Georgianos, qui die Iovis hanc regionem autonomam Georgiae recapere conati erant e manibus rebellatorum. - 08/08/2008 16h28
athletica
Tympanis a LVI pueris percussis coepit caerimonia qua Pechini aperiuntur Olympia. - 08/08/2008 16h06
in orbe
Exercitus Georgiae Ossetiam meridionalem aggressa est, missilia et pyrobola in caput Tskinvalim coniciens. - 08/08/2008 07h38
in orbe
Salim Hamdan, qui Osamam Bin Laden autoraeda vehere solitus fuit, LXVI mensium captivitate ab iudicibus exercitus USAe condemnatus est quod tromocratas adiuvisset. - 07/08/2008 22h33
homines
Andreas Pininfarina, dominus praeclarae officinae Italicae, ubi formae et descriptiones autoraedarum - praecipue FIAT - perficiuntur, birotulam automatariam ducens forte occisus est. - 07/08/2008 22h26
in orbe
Tribunal Civitatum Americae Unitarum autoraedae ductorem, qui Osamam Bin Laden comitari solitus erat, ut reum plurimorum scelerum damnaverunt. - 07/08/2008 00h00
in orbe
Regimen Galliae negat se genocidii in Ruanda anno MCMXCIV perpetrati participem fuisse; quam accusationem consilium a Ruandae rectoribus creatum recenter coniecerat. - 06/08/2008 23h56
politica
In Mauritania duces exercitus rerum potiti sunt, praesidente suffragiis electo comprehenso. Consilium ducum nunc rem publicam regit. - 06/08/2008 23h51
in orbe
Regimen Persarum inopinate nuntiavit lapidationes, id est inhumanas capitis damnationes adulteris et adulterabus irrogatas, intermissas esse. - 06/08/2008 00h28
in orbe
Vehemens procella tropica Eduardus oram septemtrionalem Texas ventis 100 chiliometra pro hora celeribus percussit. - 06/08/2008 00h22
oeconomia
Euphoria fora Wallstreetiana rapit pretiis petrolei cadentibus usuraque sine mutatione ab Argentaria US-Americana (Fed) relicta. - 05/08/2008 23h50
in orbe
Procella tropica ex sinu Mexicano orta oras Texanas et Ludovicianae petit, quas Martis die flagellabit. - 05/08/2008 07h51
homines
Histrio Americanus Morgan Freeman vitam amittere periclitatur, postquam eius autoraeda plus quam semel eversa est. - 05/08/2008 07h27
in orbe
Ignoti armati custodes Sinenses apud confinium muslimae regione Xinjiang aggressi sunt, XVI milites interficientes. - 04/08/2008 07h59
homines
Alexander Solzhenitsyn scriptor Moscoviae mortuus est, undenonaginta annos natus: qui libris suis vim et feritatem regiminis communistici sapienter descripsit. - 04/08/2008 07h52
in orbe
Undecim montium reptores, postquam cacumen K2 attigerunt, propter nivium immanem collapsum deciderunt et nimio frigore affecti vitam amiserunt. - 04/08/2008 07h46
in orbe
Cambosiae regimen Thalilandiae copias accusat, quod antiqua templa in finibus suis occupaverint unum contentum templum petentes. - 03/08/2008 11h30
in orbe
Mogadishu, in capite Somaliae, quindecim saltem mulieres ob pyrobolum diruptum, ad latus viae arte reconditum, interierunt, deni saucii humi manserunt. - 03/08/2008 11h11
in orbe
Brasiliae regimen colligere toto ex orbe vult divitias, ut silva pluvialis Amazoniae protegatur. - 02/08/2008 08h04
in orbe
Radovan Karadzic, ante tribunal Hagense delatus et genticidii et Saraii obsidionis accusatus, dixit regimen USAe sibi immunitatem promisisse si modo evanuisset. - 31/07/2008 21h34
politica
Minister primarius Israëlis Ehud Olmert officio ante duos menses se abdicabit: quem nuntium concivibus suis communicans, se corruptelae innocentem proclamavit. - 31/07/2008 21h28
politica
Musicus Brasilianus Gilberto Gil, minister culturae addictus in patria sua, nuntiavit se mox officio abdicaturum esse, quod magis sibi ars quam munus politicum cordi sit. - 31/07/2008 07h43
politica
Summum tribunal Turciae decrevit regentem factionem AKP non esse dissolvendam, licet faveat illa islamistis. Puniendam esse AKP solum multa pecuniaria. - 30/07/2008 17h23
in orbe
Radovanus Karadzic, reus criminum bello perpetratorum, Roterodamum per aërem transvectus est, ut ante iudices deferatur. - 30/07/2008 07h43
in orbe
California meridionalis terrae motu quassa est, sed nemio interiisse refertur, nulla gravia aedium damna. - 29/07/2008 23h55
oeconomia
Sine effectu finitae sunt Genavae negotiationes de libero mercatu mundano propter rixas inter USA, Sinas et Indiam de portoriis. - 29/07/2008 22h14
in orbe
Bagdati et Kirkuk, in magnis urbibus Iraquiae, homicidae sui interfectores Lunae die LIII interfecerunt, CCXL vulneraverunt. - 28/07/2008 23h02
in orbe
Societas "Oblivio mundana" (Amnesty International) ait hominum iuris observantia in Sinis imminentibus Olympiis in peius mutari. - 28/07/2008 23h00
politica
Si hodie cives Irlandiae denuo de Tractatu Lisbonensi adoptando suffragia habeant, 62% suffragatorum eum reicere velint - monstrat demoscopia novissima. Mense Iunio maioritate 53% civium Hiberi Tractatum Lisbonensem reiecerunt, eo modo Unionem Europaeam in crisi constitutionali ponentes. - 28/07/2008 10h28
politica
Crescit numerus victimarum displosionum Constantinopoli: iam 13 mortuos fuisse nuntiatum est. - 27/07/2008 22h54
inorbe
Sinis adsunt iam 235 miliones internautarum, maior ergo numerus quam in USA, nuniat situs interretialis heise.de. - 25/07/2008 09h09
athletica
Athletis Iraquiae vetitum est Olympiis Pecchinensibus adesse propter rixam inter regimen Bagdatense et Internationalem Commissionem Olympicam (IOC). - 24/07/2008 22h15
oeconomia
90 miliarda doliorum petrolei latere possunt in Arctica - aestimant geologi, quorum investigationem ephemeris "Financial Times" annuntiat. Quod item sit ut omnes hodie notae venae petrolei Russorum. - 24/07/2008 16h57
in orbe
Turbo vehementissimus Dolly oras Mexicanas et Texanas ventis rapidis percussit, sed obducta nocte vim partim amisit regiones interiores petens. - 24/07/2008 07h43
oeconomia
Collegium Europaeum desinit ingentia auxilia Bulgariae mittere, quia corruptela et latrocinium de ipsorum usu dubia suscitaverunt. - 24/07/2008 01h37
in orbe
Societas benefica Britannica Oxfam nuntiavit, ingravescentem annonam incolas Africae orientalis affecturam esse. - 24/07/2008 01h33
politica
Russia tradidit Seribus unam et dimidiam partem alterius insulae in ostio fluminis Ussuri in fluvium Amur influentis. - 22/07/2008 13h41
in orbe
Radovan Karadzic, dux Serborum qui Bosniam incolunt, comprehensus est: qui et Seraii obsidionis et caedis Srebrenicae accusatur. - 22/07/2008 00h43
religio
Pontifex Benedictus XVI cum propinquis victimarum presbyterorum Sidneii convenit. - 22/07/2008 00h32
in orbe
Divulgata per interrete est imago militis Israeliani iuvenem Palaestinum captivum et inermem vulnerantem. - 22/07/2008 00h30
socialia
Octo mulieres et unus vir in Perside lapidatione damnati sunt propter crimina sexualia. Ab anno MMII tres homines tantum ita occisi esse referuntur. - 20/07/2008 23h08
in orbe
Ingrida Betancourt liberata rebelles gregis FARC exorat, ut omnes obsides liberentur. Interea catervae reclamantum toto in orbe pacem in Colombia postulant. - 20/07/2008 15h53
in orbe
In Cantabria, regione Hispanorum septemtrionali, quattuor pyrobola dirupta esse narrantur, nemo tamen vulneratus neque occisus est. - 20/07/2008 15h50
in orbe
Terra tremuit in Japonia septemtrionali: sunt qui ad quintum, sunt qui ad septimum gradum Richterianum perventum esse narrant. - 19/07/2008 08h34
in orbe
Turbo vehementissimus Kalmaegi heri vesperi insulam Taivaniam percussit, sex homines interficiens et agros vias ferrivias stabula vastans. - 19/07/2008 07h05
in orbe
Acriter pugnant Mogadisu, in capite Somaliae, rebelles et exercitus. - 18/07/2008 00h17
in orbe
Pontifex Romanus Benedictus XVI diem iuventae mundanae in Australia ante milia peregrinorum celebrare coepit. - 18/07/2008 00h13
oeconomia
Inflatio dolarii US-Americanorum, quae passu 5,0% evolvit, maxima facta est ultimorum 17 annorum. Inflatio euronum (4,0%) altero iam mense maxima remanet, abhinc moneta communis introducta sit in Europa. - 17/07/2008 09h21
politica
Tertia vice se munere abdicavit minister primarius Belgarum Yves Laterme, quod nullum pactum feriri possit inter factiones Gallice et Flamandice loquentium. - 17/07/2008 09h16
in orbe
Dux gregis Hezbollah quinque armatos Palaestinos Beryton ex Israel laetus accepit, quibus libertas reddita est post reliquias duorum militum Judaeorum restitutas. - 17/07/2008 00h24
oeconomia
Petrolei pretio increscenti, inflatio et in America et in Unione Europaea tantum aucta est, ut per multos annos nemo talia evenisse commemoret. - 17/07/2008 00h19
oeconomia
Praesidens argentariae publicae USAe Ben Bernanke monuit periculum in patria sua esse minoris divitiarum incrementi et pretiorum auctus. - 16/07/2008 01h26
oeconomia
Sinenses centum tonnas eboris empturi sunt, concedenti Consilio mundano de mercatura specierum periclitantum. - 16/07/2008 01h20
oeconomia
Praesidens Bush die Lunae permisit licentiam, petrolei in imo aequore requirendi apud USAe litora. - 15/07/2008 00h09
in orbe
Tribunal Genuae, urbis Italicae, XV astyphylaces condemnat, qui anno MMI reclamantes contra conventum mundanum G8 mulcaverint. - 15/07/2008 00h05
in orbe
Agentura Britannica BBC comperit regimen Sinense contra ONUs consilium arma Sudaniae militiis venditare et aëronavium gubernatores erudire. - 13/07/2008 15h11
religio
Pontifex Romanus Benedict XVI iter per Australiam coepit: quod dum perficit putatur de presbyterorum libidine erga pueros veniam petiturus esse. - 13/07/2008 15h03
politica
Britanni et US-Americani vituperant Russos et Seres, quod hi vetuerint resolutionem Consilii Securitatis Nationum Unitarum condemnantem regimen Simbabuense sanctionesque oeconomicas contra hanc terram imponentem. - 12/07/2008 11h21
in orbe
Gregis FARC rebelles patefecerunt liberationem Ingridae Betancourt et ceterorum obsidum propter duorum sodalium proditionem septimana praeterita factam esse. - 11/07/2008 22h52
athletica
Cauponae Sinenses publice Olympiis destinatae vetitae sunt, ne carnem caninam convivis praebeant: nam verentur auctoritates, ut hospites consuetudinem illam stomachentur. - 11/07/2008 22h48
politica
5 Uiguri necati et 82 apprehensi sunt a biocolytis Sinensibus in regione autonoma Xinjiang. Secundum agenturam diurnariam Xinhua Uiguri hi tromocratiae studebant. - 10/07/2008 17h13
oeconomia
Anno 2035 oeconomia Sinarum maior erit Civitatibus Unitis - praevidet oeconomiae peritus instituti Carnegie, Albert Keidel. - 10/07/2008 14h55
cultura
Tel Aviv in urbe capitali Israelianorum reperta est magna copia inscriptionum hypomnematumque scriptoris Franz Kafka, quae adhuc omnino ignotae manerent. - 10/07/2008 09h44
inorbe
Regimen Bohemiae assensum est ad propositum USA detectrum radioelectricum in Bohemia positum iri, quo missilia US-Americanorum uti possint. Ad quem nuntium minister rerum exterarum Russiae annuntiavit Moscoviam, si consilium regiminis a parlamentariis Bohemis probatum esset, militariter esse respondendam. - 08/07/2008 22h33
inorbe
Quondam miles Britannus Simon Mann condemnatus est ad 34 annos et 4 menses custodiae pro rerum publicarum commutatione quam tentabat perpetrare in Guinea Aequatoriali anno 2004. - 07/07/2008 21h20
politica
Munere se abdicavit regimen Austriae, cum inter regentes factiones democratarum socialium et conservatistarum convenire non plus contigisset. - 07/07/2008 15h15
inorbe
Ictu pyroboli a suicida Cabuliae Afghanorum patrato vitam amiserunt saltem 28 homines et 141 alii vulnera acceperunt. - 07/07/2008 09h14
inorbe
Saltem 10 biocolytae Pakistani necati sunt Islamabadi ictu pyroboli a suicida peracto. - 06/07/2008 17h07
politica
Regimen Mongoliae abrogavit statum necessitatis, impositum praeterito die Martis. - 06/07/2008 13h08
inorbe
Mortuus est 86 annorum Jesse Helms, olim senator et ductor conservatistarum US-Americanorum. - 04/07/2008 17h06
politica
Minister primarius Poloniae Donald Tusk reiecit propositum regiminis USA scutum antimissile in Polonia struere, dicens id non satis prodesse securitatis Poloniae. - 04/07/2008 17h03
oeconomia
Petroleum primum post memoriam gentium limen 145 USD per dolium transgressum est; dolium crudi Londinensis generis Brent plus quam 146 dolariis die Iovis tradebatur. - 04/07/2008 01h25
politica
Ingrid Betancourt et tres obsides US-Americani liberati sunt e manibus rebellatorum FARC - nuntiavit minister defensionis Columbiae, Juan Manuel Santos. - 02/07/2008 21h20
inorbe
In re publica San Marino non licet a die Mercurii nicotiana fumare neque telephono mobili uti gubernatoribus, qui automobilia ducant. Violatores prohibitionis 100 euronibus punientur. - 02/07/2008 21h14
politica
Quinque homines mortui sunt in pugnis biocolytarum cum civibus, qui condicioni extraordinariae modo in Mongolia pronuntiatae reclamant. - 02/07/2008 11h02
oeconomia
Catena cafeorum "Starbucks" clausura est 500 tabernas in USA ob crisin oeconomicam, praeter 100 tabernas iam pridie ad claudendum destinatas. - 02/07/2008 10h30
politica
Praesidens Poloniae Lech Kaczynski decrevit se non firmaturum Tractatum Lisbonensem, postquam eum Hiberi (Irlandi) plebiscitu reiecerunt. Similia consilia teneantur praesidentes Bohemiae, Vaclav Klaus, et Germaniae, Horst Koehler.
De difficultatibus cum Tractatu Lisbonesi praesidens Francogalliae Nicolas Sarkozy dixit primo in die praesidentatus Galliae in Unione Europaea: "Aliquid vero non bonum fit". - 01/07/2008 10h25
politica
USA non sinent Iraniae fretum Ormuz claudere, quo vehitur ca. 40% totius exportationis petrolei in mundo - dixit dux 5. classis US-Americanae, quae in sinu Persico operatur, admirallus minor Kevin Cosgriff, respondens ad minas ductoris Vigilum Revolutionis Persicae, Mohammad al-Jafari.
Jafari minatus est Iraniam fretum Ormuz clausuram, si a hostibus terra haec adorta esset. De "inevitabili ictu" aeronavium Israeliensium in loca nuclearia Iraniae scribunt ultimis in duabus septimanis nonnullae ephemerides in terris occidentalibus. - 30/06/2008 22h59
athletica
Hispania, Germania 1-0 superata, victrix est certaminis Europaei pedifollici. - 29/06/2008 23h08
politica
Exitus comitiorum in Zimbabvia, unde Robertus Mugabe solus candidatus victor fore putatur, serius quam provisum revelabuntur. - 29/06/2008 06h59
politica
Cives Mongoliae suffragia ferunt senatores deligentes. Seniores honorati, ab auctoritatibus ad hoc invitati, primi schedas in thecas deposuerunt. - 29/06/2008 06h54
homines
Wilhelmus Gates, dominus maximae officinae computatrorum et programmatum fabricantis "Microsoft", a munere se sua sponte removit stipi se abhinc dicaturus. - 29/06/2008 06h45
homines
In horto publico Londiniensi Hyde Park musicis et cantoribus celebratus est nonagesimus anniversarius Nelsonis Mandela, patris hodiernae rei publicae Africae Australis. - 28/06/2008 00h40
in orbe
Turris refrigeratoria in officina nucleari Yongbyon, in Corea septemtrionali, palam diruta est, ut regimen voluntas ostendatur consila nuclearia deserendi. - 28/06/2008 00h36
oeconomia
Primum post memoriam gentium pretium petrolei excessit 140 dolaria per dolium. - 26/06/2008 23h11
in orbe
Summum Tribunal USA decrevit omnibus civibus US-Americanis licere arma ignivoma possidere. - 26/06/2008 17h22
oeconomia
Anheuser-Busch verisimiliter reiciet propositum se emptum iri a bracina Belgica InBev. - 26/06/2008 15h44
in orbe
Postquam per Insulas Philippinas mortem tulerat, turbo Fengshen regiones Chinae meridionalis vastare coepit. - 26/06/2008 00h23
oeconomia
Sine mutatione reliquit Argentaria Foederalis 2% usuram principalem US-Americanam. - 25/06/2008 23h20
in orbe
Dum praesidens Gallicorum Sarkozy cum uxore ab Israel aeriportu proficiscitur, miles Iudaeus se ipse interfecit: quod magnum timorem in omnibus praesentibus excitavit. - 25/06/2008 00h24
politica
De vita sui timens Morgan Tsvangirai, ductor oppositae partis Simbabuanae, in aedibus legati Batavici urbis capitalis Harare manet. - 24/06/2008 09h35
scientiae
Diurnarii actorum "National Geographic", qui per mare Arcticum cum studiosis Canadensibus navigant, putant polum borealem aestate superveniente nulla solida glacie opertum iri. - 24/06/2008 00h35
politica
Dux Ordinis Nationum Unitarum Ban Ki-moon moderatores Zimbabviae hortatur, ut dies comitiorum post oppositorem recessum differatur. - 24/06/2008 00h21
in orbe
Unio Europaea poenas pecuniarias novas Persidi imponit, ut uranium ditari moderatores desinant. - 23/06/2008 23h59
in orbe
Tantum 38 superstites reperti sunt in mari post naufragium navis traiectoriae Philippinae "Princess of Stars", qua vehebantur 747 homines. - 23/06/2008 10h38
athletica
Post certamen retibus inviolatis perfectum, Hispania Italiam calcibus poenariis 4-2 vicit. Ergo Iberici cum Russis pugnaturi sunt ad locum in supremo certamine habendum. - 23/06/2008 00h10
in orbe
Ob turbinem vehementissimum Fengshen in Insulis Philippinis non tantum navis DCCCXVII peregrinos transportans inversa est, sed eluvies et labes vicos agrosque vastaverunt. - 23/06/2008 00h09
politica
Morgan Tsvangirai, candidatus qui praesidenti Zimbabviae opponitur, a suffragiis mox habendis desistit, factionem hodierni praesidentis violentiae et fraudis accusans. - 23/06/2008 00h08
in orbe
Ob turbinem vehementissimum Fengshen in Insulis Philippinis non tantum navis DCCCXVII peregrinos transportans inversa est, sed eluvies et labes vicos agrosque vastaverunt. - 23/06/2008 00h04
athletica
POst certamen retibus inviolatis perfectum, Hispania Italiam calcibus poenariis 4-2 vicit. Ergo Iberici cum Russis pugnaturi sunt ad locum in supremo certamine habendum. - 22/06/2008 23h28
in orbe
Navis LCC peregrinos traiciens inter Insulas Philippinas inversa est, dum turbo maritimus exspectatur; adiutores procella et immanibus fluctibus prohibentur, ne locum pervestigent. - 22/06/2008 09h02
athletica
In ludis pedifolii Euro 2008 Russi vicerunt Batavos 3:1. - 22/06/2008 01h59
in orbe
In Nigeria petrolei ductus societatis Americanae Chevron pyrobolo ab oppositoribus diruptus est: qui iam diu postulant, ut divitiae petroleo editae etiam indigenis distribuantur. - 21/06/2008 17h45
athletica
Pedilusores Turci Croatos ictibus poenariis superaverunt, eodem in certamina semifinalia Ludorum Euro 2008 transgredientes. - 21/06/2008 00h08
oeconomia
Ob timorem Israelianos ictus aerios contra Iraniam comparare denuo crevit die Veneris pretium petrolei, quod plus quam 134$ per dolium nunc praebetur, ceciderunt autem fere 2% tituli Wallstreetiani. - 21/06/2008 00h03
politica
Proxima septimana cives Zimbabviae suffragia ad praesidentem deligendum ferent: sed sed minime desinit vis et impetus in Roberti Mugabe oppositores. - 20/06/2008 23h47
athletica
Turcia et Croatia ambae semel follem in rete temporibus superadditis paene confectis iniecerunt. Sed 3-1 calcibus poenalibus Turcia praevaluit, ideo cum Germania pugnatura est. - 20/06/2008 23h36
politica
Praeter Hiberos (cives Irlandiae) etiam Bohemi timentur constitutionem Lisbonensem Unionis Europaeae reiecturi - admisit agenturae Reuterianae fons anonymus inter magistratus Bruxellenses. Senatus Bohemicus inopinate rogavit summum tribunal huius terrae, ut decerneret, utrum congrueret pactum Lisbonense constitutioni Bohemorum. - 20/06/2008 14h28
oeconomia
Agentura investigatoria FBI CCCCVI homines in captivitatem reduxit, qui fenerationis in USA perpetratae accusantur: aere alieno oppressi, plurimi Americani in calamitatem aeris alieni tracti sunt. - 19/06/2008 23h01
athletica
Basileae acerrima pugna Germania Lusitanos 3-2 merito superavit, una ergo quattuor optimorum gregum se ostendit. - 19/06/2008 22h41
oeconomia
Praesidens USAe Georgius Bush deliberavit petroleum etiam in oceanis et in regionibus Arcticis exsugendum esse. - 19/06/2008 00h57
politica
Senatus Europaeus novum consilium de illicita migratione cepit, quo severiores regulae fierent. - 19/06/2008 00h53
athletica
Hispania prima in manu D fuit, Russia sequitur: quarum prior Hellada 2-1, altera Suetiam 2-0 vicit. Hodie vesperi certamina ad quattuor optimos deligendos incipient. - 19/06/2008 00h46
in orbe
Israel et Hamas indutias facere constituerunt, regimine Aegyptiorum adiuvante.
Bagdati pyrobolo apud traminis stationem dirupto LI homines perierunt, LXXV vulnerati sunt. - 17/06/2008 22h55
athletica
Italia mire ludens Galliam 2-0 devicit, ergo die Solis cum Hispania certabit. Batavia primum locum manus C Romania 2-0 post ceteros adversarios profligata sibi comparavit. - 17/06/2008 22h48
politica
Regimine Aegypti mediante, Israel et motus Palaestinorum Hamas, qui zonam Gazae regit, assenserunt indutias inire a proximo die Iovis - nuntiavit agentura diurnaria Aegyptiaca Mena. - 17/06/2008 19h12
athletica
Ignis Olympicus advenit in Urumqi, urbem capitalem regionis autonomae Sinarum Xinjiang, ubi multi incolae gente Uigura fide musulmana regimini Pecchinensi reclamant. - 17/06/2008 14h11
athletica
Croatia et Germania ex manu B ad posteriores contentiones certaminis Europaei pervenerunt: prior Poloniam post ceteros adversarios 1-0 superans, altera Austriam 1-0 dimittens. - 17/06/2008 00h33
oeconomia
Etsi Arabia Saudiana se petrolei maiorem copiam educturam esse nuntiavit, eius pretium fere ad CXL dollaria Novi Eboraci pervenit. - 17/06/2008 00h33
socialia
XXXV centena milia Somalorum, id est plures quam in Darfuria, post paucas septimanas esurient: hoc sollicite legatus ONUs in Africa orientali nuntiavit. - 16/06/2008 23h30
oeconomia
Etsi Arabia Saudiana se petrolei maiorem copiam educturam esse nuntiavit, eius pretium fere ad CXL dollaria Novi Eboraci pervenit. - 16/06/2008 23h22
athletica
Croatia et Germania ex manu B ad posteriores contentiones certaminis Europaei pervenerunt: prior Poloniam post ceteros adversarios 1-0 superans, altera Austriam 1-0 dimittens. - 16/06/2008 22h42
in orbe
Propter terrae motum gradum septimum Richterianum attingentem in Japonia sex homines obierunt, saltem CXL vulnerati sunt, adiutores effodiunt ut septem viventes sepultos servent, liquor radioactivus ex officina nucleari effusus est. - 15/06/2008 01h08
politica
Robert Mugabe Zimbabviae praesidens in vincula adversarium Tsvangirai coniecit, adfirmans numquam summam rerum factioni oppositorum tribuendam esse quoad ipse vivat. - 15/06/2008 01h05
politica
Robert Mugabe Zimbabviae praesidens in vincula adversarium Tsvangirai coniecit, adfirmans numquam summam rerum factioni oppositorum tribuendam esse quoad ipse vivat. - 15/06/2008 01h04
in orbe
Propter terrae motum gradum septimum Richterianum attingentem in Japonia sex homines obierunt, saltem CXL vulnerati sunt, adiutores effodiunt ut septem viventes sepultos servent, liquor radioactivus ex officina nucleari effusus est. - 15/06/2008 00h57
athletica
In manu D certaminis pedifollici Europaei Hispania Suetia 2-1 superata inter omnes praestat, Hellas a Russis victa 0-1 excluditur. - 15/06/2008 00h52
inorbe
340 captivi bellatores motus islamistici Talibanorum effugerunt e custodia urbis Kahndahar Afghanorum, cum collegae eorum portam carceris pyrobolis displosissent. - 14/06/2008 11h14
athletica
Batavia Francogallos superbe 4-1 vicit, verticem manus C attingens et transitum ad postera certamina sibi comparans. - 13/06/2008 23h17
athletica
Italia - Dacoromania 1-1: Italicis fere domum redeundum est. - 13/06/2008 19h54
politica
Plerique cives Hiberniae (Irlandiae) dixerunt "non" in referendo de Constitutione Lisbonensi, qua regatur Unio Europaea. Tali effectu suffragii Constitutio Lisbonensis verisimiliter non valebit. - 13/06/2008 15h38
oeconomia
Sine effectu finierunt negotiationes inter societatem interretialem Microsoft et fabricatricem machinarum quaesitoriarum Yahoo de fusione ambarum. - 13/06/2008 08h34
cultura
Fures eripuerunt duas picturas Pablo Picasso e museo Urbis Sancti Pauli (Sao Paulo). - 13/06/2008 08h10
athletica
In manu B certaminis Europaei pedifollici, Croatia inopinate Germaniam vicit 2-1, Austria vix paritatem supremo tempore attigit cum Polonia 1-1. Croatia prima omnium erit. - 13/06/2008 07h59
in orbe
Minister primarius Pakistanorum vehementer reclamat, quod aëronaves USAe contra tromocratas missae perperam pyrobolis deiectis undecim innocentes interfecerint. - 12/06/2008 00h27
in orbe
In Liberia custodes publici de nece multorum agricolarum investigant, qui arma ignea occisi deinde in flumen deiecti sunt: duodecim corpora adhuc ex aquis educti sunt. - 12/06/2008 00h20
cultura
Aetate 79 annorum mortuus est Tsyngis Aitmatov, praeclarus scriptor Kirgistaniae. - 11/06/2008 14h24
athletica
Suetia Hellados manum 2-0 vicit, praeteriti certaminis Europaei victricem. - 10/06/2008 22h54
in orbe
In aëriportu Kartum, capitis Sudaniae, aërinavis extra semitam terram attigit et incensus est: centum saltem homines exarsisse narrantur. - 10/06/2008 22h50
athletica
In manu D certaminis Europaei quater rete Russorum ab Hispanicis violata est, ter a percussore adhuc optimo Villa. - 10/06/2008 20h47
politica
Morgan Tsvangirai oppositor Zimbabviae rectorum dixit patriam suam iam a regimine militari oppressum esse. - 10/06/2008 20h43
religio
Archaeologi putant se in Iordania omnium antiquissimum templum Christianum comperisse: specu est in Rihab ubi signa Christiani cultus paulo post Jesum mortuum relicta inventa sunt. - 10/06/2008 20h40
in orbe
Regiones mediarum occidentalium Civitatum Americae Unitarum procellis et pluviis, orae orientales aestu intolerabili simul patiuntur. - 09/06/2008 22h49
athletica
Misere profligata est Italia a Batavis 3-0; Gallia et Romania retibus intactis certamen finiverunt. Ita coeperunt ludi manus C in certamine pedifollico Europae. - 09/06/2008 22h41
in orbe
Apud stationem ferriviariam Beni Amran, in Algeria, pyrobolo dirupto XIII victimae numerantur. - 08/06/2008 22h54
athletica
In certamine pedifollico Europae (manus B) Croatia Austriam ictu poenali 1-0 vicit, Germania optime ludens Poloniam 2-0 profligavit. - 08/06/2008 22h52
in orbe
Vir occisus est ob terrae motum in Peloponneso, paene insula Graecorum, undecim sub domo diruta captivi exire nequeunt. - 08/06/2008 18h25
socialia
Tokyone, in capite Japoniae, vir autoraeda magna sua homines humi stantes aggressus est, deinde descendit et cultro vulneravit: septem mortui sunt, plures sauciati. - 08/06/2008 18h21
athletica
Lusitania Turciam 2-0 profligavit certaminis Europaei pedifollici primo diei finem imponens. - 07/06/2008 23h21
politica
Hilaria Clinton candidaturam praesidentialem Baraci Obama Washingtoniae agnovit: "Ita est, possumus" ante fautores suos proclamavit, dictum aemuli sui repetens. - 07/06/2008 20h26
athletica
Certamen pedifollicum Europaeum hodie coepit: prima contentione Res Publica Cecha Helvetiam, certaminis hospes cum Austria hospes, 1-0 devicit. - 07/06/2008 20h17
cinemata
Dino Risi XCI annos natus obiit, praeclarus cinematum auctor: qui unus ex creatoribus "comoediae Italico more confectae" post alterum bellum mundanum fuit. - 07/06/2008 20h10
oeconomia
Propter maxima pretia petrolei necnon maiorem exspectato numerum hominum sine munere in USA manentium maxime ceciderunt tituli fori Neoeboracensis, quorum index DJIA 3,1% comminuta est. - 07/06/2008 11h32
oeconomia
Singulo die petrolei pretium decem dollariis crevit, 138 dollaria attingens. - 07/06/2008 01h41
politica
Auctoritates Zimbabviae, se tumultus vereri adfirmantes, maximum oppositorem Morgan Tsvangirai vetant, ne cives suadere conetur ut sibi suffragia ferant.
Acta diurna Birmaniae quae regimini favent acriter mendacii accusant nuntios iam diu diffusos de gravissimo statu illorum, qui turbine Nargis icti sunt - 07/06/2008 01h38
in orbe
Pyrobolo dirupto nova caedes Bagdati facta est apud aedes unius ex astynomorum ducibus. - 05/06/2008 00h36
politica
Barack Obama cum John MacCain certabit ad USAe praesidentis sellam occupandam. - 05/06/2008 00h35
politica
Agentura Associated Press putat Barack Obamam iam legatorum democraticorum maiorem partem obtinuisse, ergo iam esse candidatum democraticum ad sellam prasidentis USAe. - 03/06/2008 20h53
in orbe
Instrumentis novis a terra navi "Discovery" advectis denuo funguntur loca secreta Internatiionalis Stationis Cosmicae.
Non plus lege licet alcoholia bibere in traminibus subterraneis laophorisque Londinensibus. - 03/06/2008 12h42
politica
Consilium Securitatis Nationum Unitarum colloquia cum regimine Somalorum eiusque oppositorum coepit, ut pax restituatur. - 02/06/2008 23h41
homines
Parisiis mortuus est aetate 71 annorum Yves Saint-Laurent, praeclarus "dictator" habitus vestium muliebrium. - 02/06/2008 10h59
politica
Macedonum minister primarius Nikola Gruevski, factionis dexterae dux, partem suam suffragiorum partem maiorem accepisse dicit ideoque senatus plerasque sellas occupaturum esse. - 02/06/2008 09h47
in orbe
In oceano Pacifico haud longe ab insulis Philippinis Solis die terrae motus factus est, cui observatores gradum 6,4 Richterianum tribuerunt. De nullo damno adhuc refertur.
In Iraquia mense Maio nuper praeterito decrevit numerus victimarum, tum Americanorum cum Iraquianorum, si cum mense superiore compares. - 01/06/2008 08h02
oeconomia
Reclamationes propter augmentum petrolei pretii per totam Europam diffunduntur, praecipue piscatorum. - 31/05/2008 13h26
in orbe
Aëronavis in Honduriae aëriportu terram attingens in viam decidit tresque praetereuntes enecuit. - 31/05/2008 00h25
in orbe
Iudex Croatus ducem exercitus Mirko Norac condemnavit, qui anno 1993 Serborum cruciatus et occisiones a militibus a se ductis prohibere nequisset. - 31/05/2008 00h17
politica
Regimen Nepalensis regem iussit a domo regia recedere, postquam cives monarchiae finem deliberaverunt. - 31/05/2008 00h09
oeconomia
Legati nationum Americae Latinae Romae conveniunt de increscentibus escae pretiis disputaturi. - 30/05/2008 07h12
socialia
Anno praeterito CXV milites exercitus USAe se intefecerunt: numquam singulo anno tot computati erant. - 30/05/2008 07h04
politica
Dublini convenerunt rectores CVII nationum, concordes pyrobola racemiformia prohibenda esse; absunt tamen legati nationum, ubi talia arma plerumque conficiuntur. - 29/05/2008 07h57
politica
Parlamentum Nepaliae declaravit hanc terram, quae praeteritos 240 annos reges habebat, rem publicam futuram. - 28/05/2008 22h08

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae