|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum. LYCEVM - GYMNASIVM PVBLICVM ROMANVM "C. GIVLIO CESARE" CERTAMEN IVLIANVM I V Omnibus lyceorum discipulis, linguae Latinae cultoribus, I V Certamen Iulianum proponitur, quod Idibus Martiis anno MMVIII apud Lyceum Romanum "Giulio Cesare" celebrabitur. Petitor, qui opusculo uel prosa uel astricta oratione composito, Certamini interesse cupiat, sibi ipsi nouum seligat argumentum, ad huius aetatis uel res pertinens si uolt, de quo Latine agat. Omnibus tamen haec obseruentur praecepta: - scripta, quae prosa oratione exarantur, summum DCC uerba, minimum CCCL complectantur; - poetarum fetus ne minus XX uersibus constet neque numerum XXX uersuum excedat; - petitor, ubicumque terrarum est, quinque operis sui exemplaria, ad unum tantum argumentum pertinentia, machinula scriptoria uel computatro exarata, pridie Kalendas Februarias anno MMVIII mittenda curet; - petitor opus suum in summa pagina sententiola notet, quam super inuolucrum, in quo scidula nomen et cognomen nec non domicilium lyceique titulum exhibens claudetur, grandibus litteris exarabit; - petitor denique curet, ne nomen super inuolucrum exterius exaret. Id si faciat, excludetur. Victoribus haec praemia tribuentur: - qui inter omnes superior discesserit, diplomate et quingentis eurinummis honestabitur; - qui uictori proximo euaserit, diplomate et quadringentis eurinummis decorabitur; - qui tertio praemio dignus existimatus erit, diplomate et trecentis eurinummis ornabitur; - qui publica laude digni fuerint, diplomatibus tantum donabuntur. Vnusquisque petitor, si uoluerit, siue soluta siue astricta oratione in idem certamen descendere poterit, dummodo unum tantum opusculum in utraque exibeat. Scripta praemiis et publica laude ornata edentur; nullo praemio decorata, non reddentur. Scripta per tabellarios publicos unusquisque petitor, suis impensis, mittenda curabit: Certamen Iulianum, Liceo "Giulio Cesare" Corso Trieste n° 48 – I 00198 ROMA- Tel 06.8416353- e-mail: certamen@liceogiuliocesare.it PRAESES AC MODERATRIX Carola Sbrana
|
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||