Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum.
De Latinitatis Vivae schola Caeciliana quotannis moderata

De Latinitatis Vivae
schola Caeciliana
quotannis moderata

Temporibus hodiernis homines Latinitatem Vivam amantes atque Latine loqui discere cupientes vix usquam intentioni suae operam dare possunt, neque magistrum, qui talia docere velit, invenire. Paucae enim scholae notae sunt in mundo, ubi magistri cum alumnis sermone Romano cottidie uti velint; cogito nunc de Accademia Vivario Novo, de Accademia Kentuckiana et de Schola Nova in Belgica sita, nulla enim exstat regula sine exceptione. Sed his in accademiis discere solent adulescentes, qui iam litterarum ac sermonis Latini sint periti, at in illa - plerumque liberi. Quid ergo de aliis? Ubi iuvenibus Latine loquendi occassio dari possit, si nemo hanc rem in universitatibus neque in scholis curat?

Iis quidem proponere queo, ut scholae a Caecilia Koch quotannis moderatae intersint. Consilium scholam, in qua alumni linguam Latinam modo vivo discant, in seminario LVPAe Opoliensi II anno MM habito ortum est. Tunc Dragana, studiosa Singidunensis, quae conventu Lupano interfuit, Caeciliae - Germanae Latinitatis Vivae peritissimae atque modo magistrae gradum promotae, ut Belgradum veniret et ibi discipulos studentesque paucas septimanas doceret, proposuit. Consilium placuit maxime, itaque iam mense Decembri caput Serborum illa petivit mansitque ibi omnino sex hebdomadas, usque ad mensem Ianuarium. Argumentum principale epistulae Plinii Minoris fuerunt, quas magistra discipulique legebant atque una tractabant. Haec omnia nempe Latine! Hoc quidem principium talem scholam moderandi fuit.

Sed non solum Serbi Latine loqui discere hoc temporis spatio voluerunt. Schola enim prima Singidunensi facta doctrix quaedam Polona - nomine Slavomira Brud, invitavit Caeciliam in urbem suam, id est Posnaniam, ut ibi etiam eius studiosos doceret. Illa maxima cum voluptate consensit, et proxima aestate, seminario LVPAe Opoliensi III habito, statim cum Slavomira aliisque Posnaniensibus ad eos migravit. Schola secunda fuit brevior quam prima, duravit enim tantum duas hebdomadas, sed postea iam nulla fuit longior. Argumentum idem, quod Singiduni - id est epistulas Plinii Minoris tractare. Feriae viva cum Latinitate peractae ita Polonis placuerunt, ut doctrix iterum magistram Germanicam ad se invitare constitueret. Itaque ab hoc momento quotannis, solum anno MMII excepto, schola Caeciliana in Polonia moderari solet; usque ad annum MMVI Posnaniae semper habita est, in aedibus Facultatis Philologiae Classicae Studiis Provehendis. Praeterea anno MMIII insuper Varsoviae, quo participes Circuli Latini Varsoviensis praeclarissimi fautricem Germanicam traxerunt; ergo illo anno duae fuerunt apud Polonos scholae, sed illa Varsoviensis nempe brevissima fuit omnium, quoniam tantum tres dies duravit.

Anno autem currente schola nostra iam non est habita Posnaniae, sed Cracoviae. Quare? Consilium locum mutandi sumptum est diebus ultimae scholae Posnaniesis anno MMVI, cum huic tres Cracovienses interessent, apud se novum circulum Latine loquentium condere aventes. Nempe ferias Latinas hac in urbe moderare, in qua - proh dolor! - nemo paene adhuc talia curabat, seu aperte neglegebat, multum Latintati Vivae provehendae prodesse possit. Et ita factum est.

Itaque postrema schola Caeciliana Cracoviae habita est diebus VI - XVII mensis Augusti anno MMVII, in aedibus Instituti Classici - volgo in Collegio Padereviano. Participes, quorum omnino numerus XXV fuit, tota e Polonia plane advenerant: Posnania, Gedania, Legnicia, Varsovia, Catoviciis, et sane Cracovia; plerumque adulescentes - discipuli, studiosi sive magistri, nuperrime diploma adepti. Maior eorum pars in deversorio quodam studentium "Bydgoska" habitavit, quod non tam longe ab oeco docendi aberat; ibi quidem et ipsa Caecilia mansit.

Alumni cottidie quater unam horam et dimidiam lectionibus interfuerunt, ab hora decima usque ad decimam septimam et dimidiam. Media die omnibus data est quoque pausa unius horae - tunc tota grex ire in cauponam quandam vegetarianam nomine Vega solebat, in propinquo sitam, prandium esum; magistra enim nil comedit nisi cibos vegetarios. Sine prandio nullo modo totum diem in aedibus sedere atque cogitare homo posset! Cuncti participes in duas greges divisi sunt: prima tironum, id est eorum, qui demum Latine loqui incipiebant, et altera - veteranorum, id est peritiorum. Hi cottidie tres horas docebantur, plerumque varia colloquia ducentes: de familia amicisque suis, de urbe sua, de re publica administranda, de abortu euthanasiaque, de schola etc. Tamen non solum data est his occasio loquendo exercendi, sed etiam scribendo, quia paucos dies cantica popularia e lingua Anglica, Germanica necnon Coreana (!) - sane Caecilia adiuvante - in sermonem Romanum transferre conati sunt. Quod pensum maxime omnibus placuit. Veterani autem alio modo laborabant - quo plerumque magistra in scholis suis utebatur utiturque: legebat textum (hoc anno - epistulas Symmachi - praefecti urbis Romae, et Ambrosii - episcopi, qui saeculo IV post Christum natum vixerunt), sententiam unam post alteram, et deinde aliquem rogabat, ut verbis suis partem textus modo praebitam explicet. Ego ipsa, ut verum fatear, hac methodo Latine loqui didici et eam optimam esse censeo, cerebrum enim ad cogitandum et ad sensum intellegendum subigit, necnon os ad dicendum, eo magis, quod Caecilia nil fere scit loqui Polonice, itaque nulla lingua nisi Latina (seu nonnunquam forsitan Germanica, siquis eam sciat) cum illa communicare licet.

Cum de schola Cracoviensi enarrem, silentio mihi praeterire non licet excursionem in Wadowice factam die Dominica, id est die XII mensis Augusti, quo tempore aliquid iucundius agere constitutum est. Wadowice est oppidum prope Cracoviam situm, ubi anno MCMXX natus est Carolus Wojtyła, postea Papa Ioannes Paulus II factus. Profecti hora matutina iter perfecimus gratum Tramine Papali, id est tramine peculiari, vere pulchro, quod loca quodammodo cum vita Papae coniuncta petit - ergo, praeter Wadowice, Calvariam Zebrzydowska et Łagiewniki, ubi templum splendidissimum Misericordiae Dei dicatum situm est. Cum iam in locum destinatum pervenerimus, Museum Caroli Wojtyła diligenter inspeximus, domi eius factum, necnon ecclesiam, in qua baptizatus esset, liceum, in quod frequentasset, oppidi forum, et imprimis cauponam quandam amoenam, ubi crustula dulcissima comedimus, quae a Polonis Kremówki appellantur. Crustula illa tota in Polonia praeclara sunt, quia Carolus, cum puer parvus esset, ea comedere solebat, sed nusquam tam bene sapiunt, ut ipsius in patria! Mystagogus noster fuit nempe Caecilia, quae de civitatis historia atque de Papae vita nostri diligenter narravit. Quamquam tempeatas fuit horrida - molestati sumus summopere pluviis frigoribusque, cum tempus esset aestivus - puto hanc excursionem omnibus optime placuisse.

Ultimus scholae dies etiam paulum a reliquis distulit: quia pro colloquis solitis sive textibus transferendis drama quoddam egimus ab ipsa Caecilia ad usum seminarii LVPAe I Cracoviensis, quod ante paucos dies eadem in urbe habitum esset, finctum: cuius titulus "De ara Victoriae sive de impenetralibus viis Domini" constat. Argumentum dramatis nempe ad scholae argumentum principale pertinuit, id est ad res in epistulis illius Symmachi Ambrosiique descriptas. Ergo, ut videmus, non solum loquendo scribendoque exercebamur, sed etiam histrionum muneribus agendis.

Qui pertinacter usque ad hunc textus locum pervenisti, candide lector, fortasse quid de proxima schola certior fieri velis. Hoc temporis puncto indicare possum tantum eam verisimile factum iri Gedaniae, quo Caeciliam invitaverunt puellae Gedanenses, quae huic scholae Cracoviensi interfuissent plurimae. Itaque schola Caeciliana alio ex loco in alium migratura esse videtur... Spero hoc consilium eventurum esse, quoniam tunc, praeter lectiones Latine loquendi detur participibus occasio pulchras urbes visitandi, earum monumenta inspiciendi etc. Ergo plures hac de re nuntios patienter exspecta, et ad proximam scholam - ut spero - Gedaniae, vale!

Scripsit Barbara Dowlasz Cracoviensis



Catherine Gauchon
Artiste peintre

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: