Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 20 mensis Septembris 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SOCIALIA

Pauper Christus

Homo provecta aetate interiit exspectans in ordine per biduum ut miserrimum beneficium sociale acciperet, quae res indignationem movit apud retia socialia. Situs communicationis Argentinae (Infobae) hoc rettulit et etiam societas non publica Opus Venetiola dedita iuribus humanis defendendis, ex cuius nuntio Jesús Garcia mortuus est priore die Iovis ante argentariam Sanctae Barbarae, in regione Barinas.

Ille opperiebatur ut exigeret CCCL milia bolivariorum quae permutata cum tribus dollariis et quinque decimalibus congruunt, qua summula duodecim ova vel unum carnis chiliogramma ei emere licuisset, nisi ea publice distributa essent. Pertopportune aliquis dixerit “O pauper Christe!”.

Scripsit Lydia Ariminensis - 28/02/2018 13h59



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Tunisensis Ridha Mahmoudi, qui profitebatur se sacerdotem catholicum Roberto Malgesini, auxiliatorem pauperum et migrantium necavisse, coram iudice dicta de nece revocavit. Priore die Martis sponte publicis satellitibus condiciones et causas sceleris aperuerat.
Persia. Societas Nationum de uranii nuclearis continua accumulatione ab illo Persarum consule totum orbem monuit: "Decies modum moles excedit!"
Italicus pictura doctor Philippus Dauerius hodie annos LXXI natus mortuus est. Ille Philippus teleuisionis artium uulgator summus, scriptor et magister in Vniuersitatibus Italicis fuit.
Ex nuntio ab Universitate Boreoamericana Johns Hopkins emisso, numerus eorum qui in orbe viro coronario affecti sunt ex viginti quinque millionibus constat etiam mortuis computatis.
Iaponicus praeses Shinzo Habe de renum suorum malo turpi naturam exposuit, qui tamen uiuacissimus praesidum in Iaponia est: abdicatio igitur futura esse pronuntiatur.


IN ORBE
IN ORBE
OPINIONES
IN ORBE
SOCIALIA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: