|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
IN SINIS INVENTA SUNT OSSA DINOSAURI TETRAPTERYCIS Iurassica bestia bis alata
Quattuor alis plumisque praediti fossilia dinosauri ossa grex sapientium Sinensium comperuit, quod fortasse medium inter terram caelumque gradum istarum praehistoriae bestiarum repraesentat. Tardivo Iurassico tempore floruit ipsoque Archaeopterige qui vetustissima adhuc species videbatur avis antiquior est. Tempus igitur fuit antequam volarent ubi quattuor membris necnon cauda plumatos articulos gerebant priores aves. Hoc iter progressivum fuerat dubium ante inventum 'Anchiomis huxleyi', ut hic a Sinensibus doctoribus est vocatus, quo vestigia cuncta deteriora erant. Scripsit Carolus Bogotensis - 26/09/2009 16h51 . .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||