|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
Fugacem delphina emersisse
Apud Cornubiae oram Grampus griseus (Anglice Risso's dolphin appellatus), cetaceum delphinidarum ordinis quod perraro e fluctibus emergere solitum est, apparuit et apparatu photographico depictus est: putant studiosi eundem esse delphina, quem ante triennium in aperto oceano longe a litore Cambricae insulae Bardsey aspexerint, unde aliquid novi de illius obscuri animalis motuum consuetudinibus discent. Quattuor metra longus, capite singulariter rotundato, Grampus griseus tam in temperatis quam in tropicis maribus natat in alto mari vitam degens: ideo rarissime conspectus est. Ait Marcus Simmonds, qui Societati balaenis et delphinibus servandis addictae (WDCS) praeest: "Forte aliquid magni momenti cognovimus! nam perpauca scimus de gramporum griseorum moribus, quia in remotis aquis vitam degunt. Exempli gratia, utilitatem affert cognovisse easdem bestias ante triennium in alto mari Hibernico emersisse." Hoc tamen studiosi iamdiu pro certo habent, grampos griseos aliasque cetaceorum species circum insulam Bardsey in Cardiganico sinu sedem sibi constituisse, esca copiosa vescentes et parvulos alentes. Scripsit Herimannus Novocomensis - 06/09/2009 15h57 . .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||