|
|
|
SCIENTIAE
Unde luna creata est?
Unde luna creata est?
Quidnam luna ad terram pertinet? Novum responsum huic
quaestioni apparatu spectroscopico, id est et radios conspicuos
et invisibiles examinanti, ab instituto Americano NASA et
universitate Sicagensi confecto comparatur.
Nam ex investigatione spectroscopica liquefactae et postea
coagulatae materiae quae de monte ignivomo Kilauea, in insulis
Havaiis, (quem in imagine adposita eructantem conspicis)
defluxit id cogitur, lunam ex immani conflictu terrae cum immani saxo caelesti ortam esse: hoc adfirmat in actis
"Science" Nicolas Dauphas magister universitatis
Sicagensis, qui solidata reliqua magnae eruptionis anno MCMLIX
facta examinavit, praecipue ferri atomos isotopas, id est eiusdem
elementi pondere dissimiles: inde studiosus observavit, novo
ponderali spectrometro usus, mutationes isotoporum aestu MC
graduum Celsianorum effectas in crystallis lapidis illius qui
"olivinum" appellatur. Eadem ratione non tantum saxa
solidata ex illo ignivomo monte, sed etiam multorum terrae
locorum necnon saxa quae de sideribus deciderunt et de luna et
planetis in terram translata examinanda sunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis - 22/06/2008 16h14
.
.

|
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|