|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
BRADYPUS PRIMUM IN NATURA OBSERVITATUS Tardigradum dormire brevius opinato
Quod invenire studiosis Rattenborgianis in silvis Panamae contigit, quod applicavissent pelli nonnullorum horum animalium instrumenta parva electronica tempus dormiendi metientia. Experimentum monstravit bradypoda in natura viventem in summa media dormire 9,6 horas per diem. In therotropheis autem, ubi esca iis gratis suppeditatur, dormiunt tardigradi plenas 15 horas. Bradypus ad familiam pertinet xenarthrorum sive edentatorum, cuius membra sunt etiam myrmecophagae. Manus bradypodos instructa est tantum tribus digitis cum longissimis falculis. Ingenium iis etiam inest caput, ubi velint in radio 270 graduum, sine ulla collo molestia circummovere.
Scripsit Stanislaus Tekieli - 17/05/2008 16h16 . .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||