Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 21 mensis Januarii 2022
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCIENTIAE
Introductio.

Coriphea : “ Et quis Fatum regit?

Prometheus :” Moires Triplices, Erynnes memores”.

Coriphea:” Tunc Zeus fragilior quam eae estne? “

Prometheus : ” Numquam heu Fatum Fugere poterit!”.

Eschilus: “ Prometheus in Vinculis”.

In Hoc Studio Duas Partes praebeo: Unam Philosophicam alteram Scientificam.

Nullo modo possumus accipere hanc Divinitatem esse Fructum Anthropologicum, quando e contrario hic est Fructus Omni- Comprehensivus. Nullo modo potest concipi neque fingi extra Omnitatem in qua potius cernitur Flatus-Motus omni pervadens, et ostenditur sub forma et essentia , id est sub Figura et praeter Figuram. Negandum est Figuram esse Prototypum Constitutivum, potius admittendum est Figuram esse Extensionem ex Nuce ,cum Nux concipiatur ut Elementum probativum per eius Co Extensionem Figuralem. Nux deinde, non Origo, Determinatio semper est, etsi per Motum suum per Figuralitatem Coagulationem Momentaneam maxime et Validissime manifestatur. Haec Nux se movens , “ Alia Valde", in Horizonte Motorio Figurali Continuativo. ( Ubi per Commoditatem Adiectivum Ultimum potest ficte includere Ideam Temporis) .

Pars Prima. Nullo Modo Co Extensio neque Extensio Tempus ( Notionem Humanam) includit. Homo concipit Secationem, Interruptionem, Mutationem. Nux est praesens/ absens : sed agit , co Extensio contra Agitur; quamquam Acquisito Terminologico Ermeneutico Scientifico nobis sit Auxilio Intellectivo ,Difficillimum et Impossibile est Rem Qualificare extra Vocabulum iam dudum acceptum definiens h Impossibilitatem ( Dunamin- Potentiam) cum affirmetur Vocabulum acceptum Impossibile esse cogitare de hac Re, neque id nominare. Instat et exstat in Omnitate, quae est extensio per coextentionem. Ad Realitatem nos ducimus , a qua oportet Rationem Discursivam incipiamus. Ethos Valorizzationis Demartinianus in Circulo Humano volvitur sine exitu Salvationis. Nihil est quod Deus est: Nihil est quod Deitas est. Re vera haec Deitas est Omnitas in qua Res Universa coit cum Re Intellegibili . Re vera Haec Intellegibilitatas Trans Stat ubi se statim superat processu Factivo Superativo in Omnitate. Non est Coincidentia nisi per Coherentiam apparentem et arealem etsi superativam. Ita Nihilitas est Vacuitas ,quae dicitur Omnitas. Nux igitur non est Idea Stativa, est Punctum Mobile, quo in Traditione nuncupatur Mobilitas Luminosa , ubi Lux est Pulsio Intellegibilis .

Pars Secunda. Ita Nullo modo possumus adhaerere Verbo quo haec Mobilitas quae Indicatur Nuce ,quae nulla est Substantialiter ,nisi Imago Semantica. Diu hoc olim Semantema conglobavit et enucleavit duo verba: Essentiam Existentiam. Definitio potest adhuc accipi quando Essentia ( Intelligibilitas ), potest concipi ut ex sistentia ( Mobilitas ) ,adeo ut semper acceptabilis maneat idea Anaximandrea quae indicat hanc Mobilitatem Intelligibilem ( Apeiron ). Eius Intelligibilitas non significat Comprehensibilitatem, qua se Motu Reflexivo carpit Autocoscientia neque se extra se dat Conatibus Intelligentibus. Hoc Verbo Rudi exprimere volumus modum sui ordinatum, quo apparentia sit Modus suus Praecipuus Essendi, potius quam Modus est significativus ( qui in Homine est ad Sustinendam Existentiam suam). Qod Vel Nux vel Punctum apparet, tale ergo est. His Verbis hoc Modo in Traditione manere cogimur . Cohaerentia est Apparentia Ordinativa vel Sustentiva, sed non habet Sensum Rationalem secundum Modum Humanum. Lux apparet, non significat nisi apparentiam captam sensatione Humana . Homo, ut Subiectus, in hanc Apparentiam immersus, percutit sine intermissione Interrogationibus in quod eum submergit. Attamen nunc scimus Formas Religiosas per Aetates responsum autoconsolatorium sibi adferre. Nam hae Formae sunt Structurae Mentis humanae pro se aedificando Illusorie conceptae, adeo ut Studiosi in iis Formis Evolutionem, id est Transfornationem Mentis, per Aetates inveniant ( re vera hae adhaerent incessui Conoscientiae Rationalis apud Hominem qui semper Gradum Posteriorem adquirit per Autonomiam Rationalem). In Traditione invenimus hanc Phrasem: Mentem agitatore Molem ( apud Vergilium). At Mens ( quid est?) ut Processus Ordinativus vel Sustentivus vel Entelecheius ( vel potius ad Mobilitatem Sustinendam) cohaeret cum Mole, sicut Processus Mentalis in Homine, sed Processus in Mole aeternus est. Ita, Moles non amat se addere, sed e contrario apparere.

Pars tertia. Hic Processus infinitus est. Cum dicamus Ordinativum, hodie volumus dicere solum Apparentivum, non ignorantes omnes Particulam huius Processus in Chao moveri et ad Nullum Scopum dirigi nisi ad Potentiam Vivificandam, Alendam, Sustinendam. Haec Potentia per Coagulationem, Congregationem, Dissolutionem exprimitur tam in Superiore quam in Inferiore Gradu Processus. Hanc Coagulationem Momentaneam Formam appellamus ( in Homine Forma constituitur Mente). Prima Quaestio: si Homo iacet submersus et in Molem Immersus, unde Mentem ut Processum Rationalem trahit?. Si per se et in se respondemus, in Ridiculum cadimus, quoniam Homo ex Humo derivatur. Verumtamen constituitur Elementis ex Mole venientibus, sed in Autonomia constitutis per Processum Transformativum Specificum Speciei. Prima Contradictio: Processus Rationalis Humanus non habet prima Specie nullam Repercussionem Intellectivam, Sensibilem, Emotivam in Mole, adeo ut Homo se solum Cogitantem in Vastiatate hodie putet. Ita nullam Responsionem in Mole quaerit ( Formis Religiosis non consideratis, quae ex sola Mente nascuntur), quae Adhaequationem Inter Vitam Individuam et Vitam Universalem aliquo modo certificet. Ceterum in priore Statu Homo Communis ( qui nascitur, vivit, moritur) pro Vita sua Solam et Unicam significationem quaerit mediis et Instrumentis ad usus eius perficiendis. Attamen fixus in Humo, nullam Responsionem in Mole quaerit, neque inquirit , quandoquidem Terra est particula Transeuns Molis se moventis. Forma Religiosa quaelibet numquam scivit eripere Individuum ex Autonomia Adroganti et Superbissima. Nam in omne Sectore Institutionali, percontatione primaria sublevata, Responsio Quaesita non ad Essentiam ( Notam) sed ad Exsistentiam ( Problematicam ) ducit. Normaliter in his Institutionibus captatio Responsionis ( cuius Origo est Illa, Origo) est sativa et Definitiva: Data extra Tempus, currit intra Tempus Immobilis et Iudicatrix; in ea responsa quaelibet invenienda sunt quae secundum existentiam ponuuntur, non secundum Essentiam, iam institutam. At Responsio et Responsa metiuntur semper in Sphera, etsi extensiva sub aspectu praeter - Humanum, Antropologica cum nexibus Cosmicis secundaris. Captatio responsiva ( praeter/ Humana putata) in Historiam mutata est et in Societatem: Systemata Symbolica socialiter obiectivata ( Thomas Luckmann). Attamen Studia Scientifica Hodierna hanc Structuram responsivam ( Responsionem et Responsa) dissolverunt: ita in Nuditate et Vacuitate sumus. Iam Carolus Rovelli, cum cogitet de Philosophia Praesocratica, dicit Terram in Vacuitatem immergi Omni ex latere secundum Theoriam Anaximandream. Est Differentia inter Responsionem et Responsa varia, quae ex Mente semper nascuntur. Responsio est acclimatatio in qua homo, factus conscius, pernanet prae omnitate, quippe cum sciat per totam personam se esse, se participem Mortalem essendi Omnitatis, in qua, positus, se stupet esse positum, etsi brevissimo Tempore, et non trahit Vanitatem ex Positione prae Omnitate.

Pars Quarta. Stigma, Character, Signum, Sigillum huius Immensitatis, est, prae positione Intelligentis Hominis Conscii, apparentia in sua ima Essentia, quae est ima potentia. Non igitur quis sum et cur sum, sibi ponit Interrogatio Homo ignarus et disperatus, sed cur Totalitas mihi apparet talis qualis sine ulla significatione explicativa in me repercussa. Ego responsa invenio varia et multiplicia, sed quod praestat, sunt sempre functionalia ad me Existentem, ad me Ex/ sistentem. Ita necessaria et vitalia sunt, etsi provisoria et momentanea, nullo modo ex alio loco Omnitatis venentia ( nam Omnitas in silentium Infinitum immergitur). At quod responsum ago in Acclimatatione responsionali?. Sum: statim respondeo. Statis est. Essentia et Existentia in se coeunt, sed nec existentia nec Essentia sum, quamquam dicam me esse et Existere. Quoniam me puto subsistere, in me puto invenire rationem ( sub ) vivendi et magis essendi ( sistendi) : nam omnia in me et extra me capi ad actum subsistentiae perficiendum. At plus: si Intelligens, si intellectu praesto, quaero extra me responsionem, qui non omnia in me Nescio solvere, cum actu Intellectus activi praeter me actu ipso transeo. At hic transitus diuturnus nonne est iam responsum?. Quocumque modo res se habet, responsio est questus Antropologicus , non Naturalis, quia Natura ubicumque est , immo est, vel subsistet ( ubi Fundamentum in sub ponitur). In Homine Synthesis Inter Negativum et Positivum non datur, sed fit per aequilibrium acquisitum: Unus ex Doubus Polis praevalet quotienscumque vel alter vel alter utriusque praestat. Aequilibrio acquisito ( non autem una tantum) Homo iam sibi Responsum dat, id est in rei pondere est, quia capax ostentantur metiendi Intellectu activo. Conscius est se non esse rem, quae in se et circa se abundat. At haec Res Neutra est , id est nec altera nec altera utriusque: haec res Infinita est ut Innumerabilis et ut se solvens repetitur, revolvitur, renovatur, mutatur. In se habet Principium Iustificativum: unde Responsum, id est Rei pondus. Cum sit Responsum, Responsio omnino vacua est ut prior incitatio ad Determinationem. In ea ( Rei pondere) Homo invenitur Principium Iustificativum. Sed haec res ut Determinatio in se , pro se movetur, et Homo trahitur. Natura est Fysis, id est Unitas ut Omnitas, ubi Homo nisi ens Afinalisticum. Testimoniale cogitativuum, id est Receptivum, non generativum. Homo est inceptus Biologicus, sed semper processus Historicus / Naturalis.

Pars Quinta. Non generantur ( Genus processus Historicus est) , sed gignitur ex quo semper pendet, agit singulatim ( per medium ad finem et recepit ex congregatione ( numquam fuit singulus ab initio). In processu Generativo ( ex initio generatur ut generet) potest esse Biologice germinativus, cum ex alio et altero a se semper pendet ( nam gignitur, non generatur). Hoc sub aspectu ex eo pendet quo in se et per se instituit, constituit, mutat, permutat. At nullo modo potest hoc agi si in Kao manente se subsequente non subsisterent prae – dispositiones , quae ( Dispositiones) in processu et per processum paulatim Configurationem Structuralem acquirunt. Ita Enigmaticam puto coincidentiam non tamen adhaerentem inter Mentem et Cerebrum, quin cadam in vetustissimas modalitates idealisticas, iam ablatas per gressum Scientificum. Procul sum a Principio neutro et immo puto omnia esse Arken, id est extensionem Rationalem, semper currentem et semper se superantem. Ita Arke potest definiri Processus Coextensivus ubi motus quaeri se ipsum sine Fine et questus potest appellari Conscientialis ( Conscientia questus sui). Quae est figuratio Hominis in hoc motus perpetuo? . Nulla ,nisi momentanea et provisoria. Positus Inter Responsum et Responsionem, in ipso conscientia vel Pragmatica ( movetur ut se moveatur ad res agendas ). Status eius nullo modo prae Universo resolutivus. Ita Responsum est nisi Determinatio implicans Existentiam suam. Re vera Sum vel potius Est; ad summam rem pertinet, ad Arken ut Unum( Essentiam et Existentiam). Praeterea, Essentia est Conceptu, dum existentia est verum irrefutabile ( Exsistentia) quae semper collocatur extra conceptum. Exsistentia conceptum est prae Homine, qui putatur subiectus Absolutus. Re vera exsistentia est intra/ Sistentiam quae ponit se ipsam pro se ipsa in Motu perpetuo. Ita subiectus cadit in contradictionem secum cum definiatur subiectus Absolutus, quandoquindem momentum nisi intra momenta, Instans mobile sit. Attamen Existentia et intra/ sistentiam in Homine Conscientiali ( qui per processum Autopoieticum cum ad hoc perveniat sit) coeunt in Intellectione, cum ista non reducatur ad se ipsam ( Necessitate ad Mortem ducitur Homo coscientialis) extra se, sed per se et pro se ( quippe qui se doceat et discat). Hic Homo discit se in Autosuperationem proicere, et in hac proiectione constanti est Obiectivitas eius ut Autosuperatio. Deinde non responsionem iam quaerit, sed responsum datur in se propter Proiectionem per hanc etenim omne Malum , ( a Conscientia Dualistica admissum seperetur ). In Funda Natura hic Fundus aperitur et celatur , expletur per Spiritum finitum et Spiritum Infinutum. At Explicatio non potest nisi evenire et advenire. Adveniens, Spiritus per alia evenentia (semper alia) se sibi affirmat, dicit, imponit, iubet. At ut Spiritus adfirmativus est semper Negativus, et non potest esse nisi Negativus, quia in progressu se ipsum limitat et superat, manens in hoc perpetuo motu. Hac in progressione phasis Antropologica momentum catenae Processualis solvit Configurationem incertam, ambiguam, et laceratam. Nam non solum est Negatio sui ipsius, sed magis destructio sui ipsios. Naturaliter, Spiritus se cognoscit ipsum per Autonegationem ( nam currit semper ad se quaerendum); sed in Homine hic spiritus ulterius se fallacem et deficientem animadvertit . At Spiritus Finitus in curso superativo ostentivus, non thematicus ostentatur , et ostentatio finis est sibi sui ipsius. Propter hoc homo in spiritum Infinitum tollitur, quia facies cum non faciebus progrediuntur. In Anthropologia distinguimus etenim Anthroponimum et Hominem Andreanimum; unde liberum arbitrium Noluntas est vel Autonegatio vel Negatio Negationis vel Actus . Homo Communis est Anthroponimus, Homo Conscientialis Andreanimus. Praeterea Homo Communis putat Actus agere per Mentem, dum eum Corpus determinat in Vortice Sociali/ Phaenomenico inscripto et praecipue in instinctorum reti. Actus existentialis in Homine Andreanimo determinatur , quia in se ipso inscribitur; at in ipso hi actus sunt Dialectica Negativa, constitutive per Mentem meditativam se Autosuperantes in proiectionem Infinitam, in qua Conscientia nullificatio per absortionem ( Nullificatio ut Subiectica) fit.

Scripsit Fabricius Manco - 02/11/2021 11h41


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: