Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 19 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.VIII)

VIII. Factum est deinceps, ut ille iter faceret per ciuitatem et uicum praedicans et fauste nuntians regnum Dei. Duodecim cum illo [erant]

2 et aliquae mulieres, quae erant curatae a spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quae uocatur Magdalia, e qua exiuerant daemonia septem,

3 et Ioanna uxor Chuzae, procuratoris Herodis, et Susanna et aliae multae, quae ministrabant eis e proprietatibus suis.

4 Cum autem turba multa conueniret, et e singulis ciuitatibus properarent ad eum, dixit per collationem:

5 ‘Exiit seminator ad seminandum semen suum. Dum ille seminat, aliud [semen] cecidit secus uiam et conculcatum est, et uolucres caeli comederunt illud.

6 Aliud cecidit super petram et, cum creuisset, aruit, quia non habebat humorem.

7 Aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocauerunt illud.

8 Aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum’. Haec dicens clamabat: ‘Qui habet aures ad audiendum, audito’.

9 Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec collatio.

10 Qui dixit: ‘Uobis datum est nouisse arcana regni Dei, ceteris autem hoc fit in collationibus, ut aspicientes non uideant et audientes non intellegant.

11 Haec autem est collatio: Semen est uerbum Dei.

12 Ei uero, qui [ceciderunt] secus uiam, sunt ei, qui audiunt; deinde uenit diabolus et tollit uerbum e corde eorum, ne saluentur, cum crediderint.

13 Ei autem, qui [ceciderunt] super petram, [sunt] ei, qui cum audiuerint, cum gaudio suscipiunt uerbum. Hi radices non habent; qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.

14 Id uero, quod in spinas cecidit, sunt ei, qui audiuerunt, et sollicitudinibus et diuitiis et uoluptatibus uitae euntes suffocantur et non ferunt maturos fructus.

15 Id autem, quod in bonam terram [cecidit], sunt ei, qui in corde bono et probo auditum uerbum retinent et fructum ferunt in patientia.

16 Nemo autem lucernam accensam operit uaso uel subtus lectum ponit, sed super candelabrum ponit, ut intrantes uideant lumen.

17 Deest enim quidquam occultum, quod non manifestetur, et absconditum, quod non cognoscatur et in palam ueniat.

18 Ergo uidete, quomodo audiatis. Qui enim habet, ei dabitur; et ab eo, qui non habet, auferetur etiam id, quod putat se habere’.

19 Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire ad eum prae turba.

20 Nuntiatum est ei: ‘Mater tua et fratres tui stant foris uolentes uidere te’.

21 Qui respondens dixit ad eos: ‘Mater mea et fratres mei sunt ei, qui uerbum Dei audiunt et faciunt [illud]’.

22 Factum est autem quodam die, ut ille ascenderet in nauem et discipuli eius. Dixit ad illos: ‘Transfretemus trans lacum’. Ascenderunt.

23 Nauigantibus autem illis, obdormiuit. Descendit procella uenti in lacum, et complebantur [aquâ] et periclitabantur.

24 Cum autem accessissent, expergefecerunt eum dicentes: ‘Praeceptor, praeceptor, perimus!’. Is uero expergefactus increpauit uentum et tempestatem aquae. Cessauerunt et facta est tranquillitas.

25 Dixit autem illis: ‘Vbi est fides uestra?’. Qui timentes mirati sunt dicentes inter se: ‘Quis putas hic est, quia et uentis imperat et aquae, et oboediunt ei?’.

26 Appulerunt autem ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam.

27 Egresso illi in terram, occurrit uir quidam e ciuitate, qui habebat daemonia et iam tempore multo uestimento non induebatur neque in domo manebat, sed in monumentis.

28 Ille ut uidit Iesum, cum clamauisset, procidit ante eum et uoce magna dixit: ‘Quid mihi et tibi est, Iesu, Fili Dei altissimi? Obsecro te, ne me uexaueris’.

29 Praeceperat enim spiritui immundo, ut exiret ex homine. Longo enim tempore arripiebat illum, uinciebatur catenis et custodiebatur compedibus. Eruptis uinculis, agebatur a daemonio in deserta.

30 Interrogauit autem illum Iesus dicens: ‘Quod tibi nomen est?’. Qui dixit: ‘Legio’, quia intrauerant daemonia multa in eum.

31 Rogabant eum, ne imperaret illis, ut in gurgitem irent.

32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte; et rogauerunt eum, ut sibi permitteret in illos ingredi; et permisit illis.

33 Exierunt itaque daemonia ex homine et intrauerunt in porcos, et impetu abiit grex per praeceps in lacum et suffocatus est.

34 Quod ut uiderunt factum ei, qui pascebant, fugerunt et nuntiauerunt in ciuitatem et in uillas.

35 Exierunt autem, ut uiderent id, quod factum erat, et uenerunt ad Iesum et inuenerunt sedentem hominem, e quo daemonia exierant, uestitum ac sana mente ad pedes Iesu, et timuerunt.

36 Nuntiauerunt autem illis ei, qui uiderant, quomodo sanatus esset is, qui a daemonio erat uexatus.

37 Rogauerunt eum omnis multitudo regionis Gerasenorum, ut discederet a se, quia timore magno tenebantur. Is autem, cum ascendisset nauem reuersus est.

38 Rogabat eum uir, e quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum dicens:

39 ‘Redi domum tuam et narrato, quam multa tibi fecerit Deus’. Abiit per uniuersam ciuitatem praedicans, quam multa sibi fecisset Iesus.

40 Cum autem rediret Iesus, excepit illum turba: erant enim omnes exspectantes eum.

41 Ecce uenit uir, cui nomen Iairus, et ille princeps con gregationis erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans eum, ut intraret in domum suam,

42 quia filia unigenita erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Cum iret, comprimebatur a turbis.

43 Mulier quaedam erat in fluxu sanguinis iam annis duodecim, quae in medicos erogauerat omnem substantiam suam nec ab ullo curari potuit.

44 Accessit retro et tetigit fimbriam uestimenti eius, et confestim stetit fluxus sanguinis eius.

45 Dixit Iesus: ‘Quis est, qui me tetigit?’. Negantibus autem omnibus, dixit Petrus: ‘Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt’.

46 Iesus autem dixit: ‘Tetigit me aliquis; nam et ego noui uirtutem exiuisse e me’.

47 Cum autem uidisset mulier rem non latuisse, tremens uenit et ut procidit ante eum, indicauit coram omni populo, quam ob causam tetigisset eum et quemadmodum confestim sanata esset.

48 Is uero dixit illi: ‘Filia, fides tua saluauit te. Vade in pace’.

49 Adhuc illo loquente, uenit quidam e domo principis congregationis dicens: ‘Mortua est filia tua; noli amplius uexare magistrum’.

50 Iesus autem, audito hoc uerbo, respondit ei: ‘Noli timere; solum credito, et salua erit’.

51 Cum autem uenisset domum, non permisit quemquam intrare secum, nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem puellae et matrem.

52 Flebant autem omnes et plangebant illam. Qui dixit: ‘Nolite flere: non enim est mortua, sed dormit’.

53 Deridebant eum scientes eam esse mortuam.

54 Ille autem prehensa manu eius, clamauit dicens: ‘Puella, surge!’.

55 Reuersus est spiritus eius, et surrexit continuo; et iussit illi dare quod ederet.

56 Stupuerunt parentes eius, quibus praecepit, ne cui dicerent id, quod factum erat.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 20/04/2019



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: