Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 19 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

FAUSTUM NUNTIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.VI)

VI. Egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur illum discipuli eius.

2 Facto sabbato, coepit in congregatione docere; et multi audientes admirabantur dicentes: ‘Unde huic [sunt] haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et tales virtutes, quae per manus eius fiunt?

3 Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt?’. Flagitio afficiebantur de illo.

4 Dicebat eis Iesus: ‘Non est vates sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua’.

5 Nec poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit;

6 et mirabatur propter incredulitatem eorum. Docens circumibat vicos in circuitu.

7 Convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat eis potestatem in spiritus immundos;

8 et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque aes in cinctorio,

9 sed ut calcearentur sandaliis neque induerentur duabus tunicis.

10 Dicebat eis: ‘Ubicumque introieritis in domum, illic manete, donec inde exeatis.

11 Quicumque locus non receperit vos nec audiverint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis’.

12 Egressi praedicaverunt, ut converterentur;

13 et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant.

14 Audivit Herodes rex: manifestum enim factum est nomen eius. Dicebant: ‘Ioannes immersor resurrexit e mortuis, et propterea operantur virtutes in illo’.

15 Alii autem dicebant: ‘Elias est’. Alii vero dicebant: ‘Vates est, quasi unus e vatibus’.

16 Quo audito, Herodes dicebat: ‘Ioannes, quem ego decollaveram, is resurrexit!’.

17 Ipse enim Herodes, cum misisset [suos], comprehendit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.

18 Dixerat enim Ioannes Herodi: ‘Non licet tibi habere uxorem fratris tui’.

19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum, et non poterat:

20 Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum [esse] virum iustum et sanctum, et servabat eum, et audito eo, multum haesitabat, et [tamen] libenter eum audiebat.

21 Cum dies opportunus accidisset, quo Herodes [die] natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae.

22 Cum introisset filia ipsius Herodiadis et saltavisset, placuit Herodi et simul recumbentibus. Rex dixit puellae: ‘Pete a me id, quod velis, et dabo tibi’.

23 Iuravit ei multum: ‘Quidquid petiveris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei’.

24 Egressa dixit matri suae: ‘Quid petam?’. Illa vero dixit: ‘Caput Ioannis immersoris’.

25 Statim ingressa cum festinatione ad regem, petivit dicens: ‘Volo, ut protinus des mihi in patino caput Ioannis immersoris’.

26 Contristatus [est quidem] rex, [sed] propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere;

27 et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Cum abiisset, decollavit eum in carcere

28 et attulit caput eius in patino; et dedit illud puellae, et puella dedit illud matri suae.

29 Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.

30 Missi conveniunt ad Iesum; renuntiant illi omnia, quae egerant et docuerant.

31 Dicit eis: ‘Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum’. Erant enim multi, qui veniebant et redibant, et ne edendi quidem spatium habebant.

32 Abierunt in navi seorsum in desertum locum.

33 Viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi; et ex omnibus civitatibus pedestres concurrerunt illuc et praevenerunt eos.

34 Egressus vidit multam turbam et misertus est super eis, quod erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa.

35 Cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius et dicebant: ‘Desertus est locus hic, et hora iam multa est;

36 dimitte illos, ut cum abierint in agros et vicos in circuitu, emant sibi, quod edant’.

37 Respondens autem dixit illis: ‘Vos date illis edere’. Dicunt ei: ‘[Visne] cum abierimus, emamus denariis ducentis panes; et dabimus eis edere?’.

38 Dicit eis: ‘Quot panes habetis? Ite, videte’. Cum cognovissent, dicunt: ‘Quinque et duos pisces’.

39 Praecepit eis, ut accumbere iuberent omnes secundum contubernia super viride fenum.

40 Discubuerunt secundum areas centeni et quinquageni.

41 Sumptis quinque panibus et duobus piscibus, intuitus in caelum, benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus.

42 Ederunt omnes et saturati sunt;

43 et sustulerunt fragmenta [panis] duodecim sportas plenas, et [fragmenta] e piscibus.

44 Ei [vero], qui ederunt panes, erant quinque milia virorum.

45 Statim coëgit discipulos suos ascendere in navem, ut praecederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.

46 Cum dimisisset eos, abiit in montem oratum.

47 Cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ille solus in terra.

48 Cum vidisset eos fatigantes in remigando – erat enim ventus contrarius eis –, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos.

49 Illi vero, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt [illud] spectrum esse et exclamaverunt.

50 Omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim vero locutus est cum eis et dicit eis: ‘Confidite, ego sum; nolite timere!’.

51 Ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Valde nimis stupebant intra se:

52 non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum induritum.

53 Cum transfretavissent in terram, pervenerunt Gennesareth et applicuerunt.

54 Cum essent egressi de navi, continuo cognoverunt eum

55 et percurrerunt totam regionem illam et, ubi audiebant eum esse, coeperunt in grabatis eo circumferre eos, qui male habebant se.

56 Quocumque introibat – in vicos vel in civitates vel in agros –, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et quotquot tetigerant eum, salvabantur.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 19/08/2017



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: