Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 19 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

FAUSTUM NUNTIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.IV)

IV. Iterum coepit docere ad mare. Congregatur apud eum turba plurima, ita ut in navem cum ascendisset, sederet in mari; et omnis turba circa mare super terram erant.

2 Docebat eos multa collationibus; et dicebat illis in doctrina sua:

3 ‘Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum.

4 Dum seminat, factum est, ut aliud [semen] caderet secus viam, et venirent volucres et comederent illud.

5 Aliud cecidit super petrosa, ubi non habebat terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae;

6 et cum ortus est sol, exaestuavit et exaruit, quia non habebat radicem.

7 Aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.

8 Alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et crescebant et afferebant, unum triginta et unum sexaginta et unum centum’.

9 Dicebat: ‘Qui habet aures ad audiendum, is audito’.

10 Cum esset solus, interrogaverunt eum ei, qui circa eum erant cum Duodecim, de collationibus.

11 Dicebat eis: ‘Vobis datum est arcanum regni Dei; eis autem, qui foris sunt, omnia fiunt in collationibus,

12 uti spectantes spectent, et non videant, et audientes audiant, et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis’.

13 Dicit illis: ‘Nescitisne hanc collationem? Et quomodo cognoscetis omnes collationes?

14 Qui seminat, is verbum seminat.

15 Hi autem sunt, qui [manent] secus viam, ubi seminatur verbum: cum audiverint, confestim venit satanas et aufert verbum, quod seminatum est in eos.

16 Hi sunt, qui super petrosa seminantur: ei, qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud,

17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt; deinde orta tribulatione vel persecutione propter verbum, confestim afficiuntur flagitio.

18 Alii sunt, qui in spinis seminantur: ei sunt, qui verbum audierunt,

19 sed aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et concupiscentiae circa reliqua, introëuntes [in eos] suffocant verbum, et sine fructu efficitur.

20 Hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: ei, qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant, unum triginta et unum sexaginta et unum centum’.

21 Dicebat illis: ‘Num venit lucerna, ut sub modio ponatur vel sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur?

22 Non enim est quidquam absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniret.

23 Si quis habet aures ad audiendum, is audito’.

24 Dicebat illis: ‘Videtote, quid audiatis. Qua mensura mensi eritis, remetietur vobis et adicietur vobis.

25 Ei enim, qui habet, dabitur; et ab eo, qui non habet, auferetur etiam id, quod habet’.

26 Dicebat: ‘Sic est regnum Dei, tamquam si homo iaciat semen in terram.

27 Dormiat et surgat nocte ac die, semen germinat et increscit, dum ille nescit.

28 Ultro terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.

29 Cum [spica] produxerit fructus, [homo] statim mittit falcem, quoniam adest messis’.

30 Dicebat: ‘Quomodo assimilabimus regnum Dei vel in qua collatione ponemus illud?

31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum sit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra;

32 et cum seminatum sit, ascendit et fit maius omnibus oleribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare’.

33 Talibus multis collationibus loquebatur eis verbum, prout poterant audire;

34 sine collatione vero non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

35 Dicit eis illo die, vespere facto: ‘Transeamus contra’.

36 Dimissa turba, assumunt eum, ut erat, in navim; et aliae naves erant cum illo.

37 Exoritur procella magna venti, et fluctus se iaciebant in navem, ita ut iam impleretur navis.

38 Ille erat in puppi dormiens super cervical; et excitant eum et dicunt ei: ‘Magister, nonne ad te pertinet nos perire?’.

39 Cum surrexisset, comminatus est vento et dixit mari: ‘Tace, obmutesce!’. Cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna.

40 Dixit illis: ‘Cur timidi estis? Nondum habetis fidem?’.

41 Timuerunt magno timore et dicebant inter se: ‘Quis putas est iste, quia et ventus et mare oboediunt ei?’.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 22/07/2017



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: