Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
CORNELIVS PAPA

CORNELIVS PAPA

Post mortem Fabiani papae, inter persecutionem Decii non potuit fieri, ut successor eligeretur prius quam unius fere anni spatio interposito. Anno igitur ducentesimo quinquagesimo primo (251) Cornelius presbyter Romanus electus est Urbis pontifex, qui verisimiliter pertinebat ad Romanam patriciam senatoriamque gentem Corneliam.

A minore tamen parte electus est presbyter Novatianus, qui clarus erat theologus, auctor – inter alia – tractatus ‘De Trinitate’. Tensio inter utramque partem crevit postquam Cornelius decrevit misericorditer agendum esse cum eis, qui inter persecutionem lapsi erant eosque, post congruam poenitentiam, recipiendos in coetum Ecclesiae, dum Novatianus exigit lineam duriorem. Autumno eiusdem anni Romanum concilium episcoporum celebratum est, quod approbavit Cornelii modum agendi, Novatianum autem excommunicavit.

Novus autem imperator Valerianus anno ducentesimo quinquagesimo tertio (253) sub poena mortis civibus prohibuit Christianis interesse celebrationibus, sed etiam decrevit in vincula conici omnes episcopos, presbyteros, diaconosque. Inter famosissimos martyres illius temporis est papa Syxtus II eiusque diaconus Laurentius, qui sunt occisi ad finem imperii Valerianei. Ipso autem eius initio papa Cornelius exsilio damnatus est Centumcellas in maritimum Latii oppidum (Civitavecchia), ubi brevi mortuus est, nempe mense Iunio eiusdem anni 253.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 04/08/2010



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: