|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SANCTUS
PHILOMENA VIRGO MARTYR
Demonstratum est autem ipsas reliquias fuisse cuiusdam adulescentulae, quae uidebatur esse uirgo martyr Philomena, quia in fictili bractea tumulum operiente inuentum est nomen FILVMENA, sed etiam inter ornamenta picta exstabat palma, signum martyrii. Post annos tres reliquiae illae translatae sunt Munganum, in oppidum dioecesis Neapolitanae, et in ecclesia collocatae sub uno altarium lateralium. Deinde uero, annis post uiginti duo, Leo XII papa ecclesiam illam Munganensem donauit tribus bractulis fictilibus cum inscriptionibus, quae hucusque quidem possunt illic conspici, sed erronee sunt affixae ad sepulcri frontalem parietem, nempe hoc ordine: LVMENA PAX TECVM FI, cum ita poni deberent: PAX TECVM FILVMENA. Patet nomen uirginis esse Graecae originis, significans quidem Amatam, hic autem Latinis scriptum litteris prout audiebatur. Ipsae uero litterae pictae sunt rubra tinctura, et inscriptio pertinet ad antiquissimas in Priscillae catacumbis, proinde facta est medio saeculo secundo uel eius dimidio altero. Admirabile est illo fere tempore ad Philomenam referri uisiones seu reuelationes, quas habuit sanctimonialis quaedam Neapolitana. Unus autem e sacerdotibus Munganensibus, imagines interpretans positas in bractulis apud litteras (tres nempe sagittas, folium, duas ancoras palmamque signum effusi sanguinis), composuit narrationem tormentorum, quae uirgo subisset. Vtrumque contulit ad Philomenae cultum augendum ac dilatandum, eo magis, quod multi precantes ad eius tumulum exaudiebantur in suis necessitatibus, cum non raro obtinerent diuinos fauores, qui euidenter superabant leges naturae. Quo factum est, ut Gregorius XVI papa diem nonum mensis Septembris festum statuit ‘in honorem s. Philomenae uirginis et martyris’ celebrandum cum lectionibus propriis in Breuiario Romano. Inuentio reliquiarum Philomenae et alia, quae narrata sunt, innotuerunt eo tempore, quo s. Ioannes Maria Vianney in Francia Lugdunensi parabatur ad sacerdotium et primis annis eius muneris parochialis in uico nomine Ars. Ille utique hucusque uidetur fuisse ardentissimus cultor Philomenae, qua intercedente permultos obtinuit diuinos fauores et miracula non tam pro se quam pro compluribus aduenis e tota Francia. Scripsit frater Benedictus Huculak OFM - 18/01/2010 . .
|
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||