|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SANCTUS
FERDINANDVS CASTELLANVS
Ferdinandus natus est anno millesimo duodeducentesimo (1198) coniugibus Alfonso IX rege Legionis et Berengaria principissa Castellae. Iuuenis duodeuiginti annorum factus est rex Castellae. Anno post uxorem duxit Beatricem Sueuam, cum qua decem habuit liberos: septem filios et tres filias. Beatrice autem mortua praemature, Ferdinandus denuo se iunxit matrimonio cum Ioanna Franca, quae illi genuit adhuc tres filios. Rex ille in primis eo tendebat, ut in terris Gothicis propagaretur Christiana fides catholica et omnis Hispania paeninsula liberaretur seruitute Arabica. Quod quidem ex parte illi contigit, nam anno millesimo ducentesimo trigesimo coronatus est etiam rex Legionis, quam partem coniunxit cum sua Castella. In bello dux fuit strenuus, uerum etiam pius. Semper illi erant cordi simplices milites et populus regni, quem numquam nimis grauabat uectigalibus simulque curabat, ut ad rei publicae officia admitterentur homines honesti et sapientes. De scolis studiisque in regno sollicitus, condidit celebrem illam uniuersitatem Complutensem (Salamanca). Multas aedificari iussit ecclesias, claustra, hospitalia. Pro multis suis uictoriis reportatis uolens Deo gratias referre, cathedralem restaurauit ecclesiam Burgensem (Burgos) et magnam meschitam Hispalensem (Sevilla), quam Arabes in loco antiquae ecclesiae erexerant, aliquanto transformauit et catholico cultui restituit. Peculiari autem amicitia prosequebatur fratres Ordinis Minorum. – Mortuus est anno millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo (1252), die 30 mensis Maii, quo etiam colitur eius memoria. Scripsit frater Benedictus Huculak OFM - 18/07/2009 . .
|
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||