Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
Przewielebny Księże Profesorze,

BONIFATIVS ANGLVS

Nomen ‘Bonifatius’, sicuti scriptio prae se fert, oritur e ‘bono fato’ (nom. ‘bonum fatum’), et non a locutione ‘bonum facere’, quod quidem hic uidetur notandum esse, nam respondentes scriptiones Francogallica (Boniface) et Longobardoitalica (Bonifacio) non iuuant in re perspicienda.

Winfridus, cui postea Bonifatii nomen impositum est, inter Anglos natus est exeunte saeculo septimo, itaque non solum multo ante quam Britannia occupata esset a Normannis Franciae, sed etiam ante s. Bedam Venerabilem, qui habetur ultimus Ecclesiae Patrum Latinorum

Iam a puero diuinis litteris deditus, adulescens ingressus est monasterium, ubi sub disciplina beati Wolfhardi uirtutibus et scientiis imbutus est. Annum agens trigesimum sacerdotio insignitus et uerbi Dei praedicator assiduus, magno hominum lucro animarum hoc in munere uersatus est.

Cum autem audiuisset multas Europae gentes adhuc uersari in errore pagano, a praeposito quaesiuit et obtinuit licentiam proficiscendi ad oras Germaniae. Ex Anglia cum duobus sociis nauem cum soluisset, appulit Dorestadium in Frisiae oppidum. Verumtamen, cum inter Frisones et Francos illo tempore bellum gereretur, euangelium cum fructu praedicari non potuit.

Reuersus in Angliam, suo monasterio inuitus praefectus est. Post biennium tamen, consensu episcopi Vintoniensis munus abdicauit et Romam profectus est, ut auctoritate apostolica delegeretur ad gentiles conuertendos. A Gregorio III benigne accipitur, a quo illi pro Winfrido Bonifatii nomen imponitur ac deinde in Saxoniam mittitur, ut Thuringis et Saxonibus Christum nuntiaret.

Quoniam interea Frisonum rex Radbodus, hostis Christiani nominis, occubuit, Bonifatius illuc rediit, ubi sancti Willibrordi socium magno cum fructu Iesum praedicare audiuerat. Ab eodem socio expetitus ad episcopatum noluit, quo promptius gentium saluti instaret.

In Germaniam reuersus complura Hassiorum milia Christo lucratus est. A Gregorio papa Romam uocatus consecratur episcopus. Qui in Germaniam redut Hassiam et Thuringiam reliquiis paganis expurgauit penitus. Tum ab eodem papa archiepiscopus constituitur, qua insignitus auctoritate quattuor condidit dioeceses et multa celebrauit concilia prouincialia, inter quae memorabile est Leptinense in Belgis, quo enixe contulit ad fidem augendam illius populi.

Zacharias papa Bonifatium creauit praesulem Moguntinum et paulo post iussit, ut Francorum regem ungeret Pipinum Heristal, mutans illic domum regentem, quae inde a primordiis Christianis sub rege Chlodouico usque ad illud tempu erat Merouingia. Post mortem autem Willibrordi Vltraiectinam (Utrecht) ecclesiam suscepit regendam, primum per Eobanum, postea per semet, cum Moguntiâ solutus esset.

Frisonibus in paganum relapsis errorem Bonifatius cum sociis assidue praedicabat Dominum Iesum. Illo utique tempore, ad Bornam lumen, ab impiis hominibus occisus est unâ cum Eobano episcopo multisque aliis. Corpus eius Moguntiam translatum, postea in Fuldensi monasterio – iuxta eius desiderium – sepulcro conditum est, ubi multis claruit miraculis.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM - 21/05/2009



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: