Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
AGNES ASSISIENSIS

AGNES ASSISIENSIS

Sanctae Clarae soror natu minor, quae in baptismate nomen obtinuit Catharinae, nata est Assisii nobili genere Fauaronium. Circa annum millesimum ducentesimum duodecimum (1212), annum agens quartum decimum, secuta est Claram, quae paulo ante amplexa erat eam uitae formam, quae fulserat in beato Francisco, uitam nempe altissimae paupertatis et orationis.

Agnes igitur transiit in claustrum sancti Damiani, in cliuo positum montis Assisiensis, ubi morabatur Clara post graues difficultates illi paratas ab opulentis consanguineis. Qui nunc putantes se decipi iterum, nihil sibi relinquendum decreuerunt, quin saltem Catharinam e claustro eriperent. Verumtamen denuo illis non contigit, manifesto miraculo, quia cum quattuor fortes uiri puellam ui manuum efferre uellent, corpusculum eius ita graue factum est, ut illi conatu desisterent.

Claustrum tandem ingressa nomen sibi assumpsit Agnetis, quo etiam claruit. Cum autem mox creuisset femininus hic ramus Ordinis Franciscani, beatus Pater nolens mouere Claram a s. Damiano, utique Agnetem – ob eius uirtutes – misit ad condendam nouam monialium domum in oppido Monticelli prope Florentiam, ubi per aliquid tempus munere functa est abbatissae, postea uero ad idem curandum contulit se Patauium, Venetias, Mantuam.

Denique rediit Assisium, ut uigilaret curamque haberet de Clara grauiter aegrotante. Ipsa ceterum non uixit multo longius, nam tribus tantum mensibus, quia mortua est die sexto decimo mensis Nouembris anno millesimo ducentesimo quinquagesimo tertio (16 XI 1253). Ambae sorores in Assisiensi basilica s. Clarae sepultae sunt.

Scripsit frater Benedictus Huculak OFM - 24/04/2009



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: