|
|||||||||||
|
Bloga sive diaria interretialia Latinitatis cultorum hic proponuntur. Varia sunt qualitate sed documenta sine dubio sunt novae vitalitatis linguae Latinae. "Ephemeris" certe nullo modo responsalis putari potest sententiarum ab auctoribus blogorum divulgatarum. Verba & facta Hic invenies initia 5 ultimorum nuntiorum hujus blog. Si tibi placet et si ceteros nuntios et alia hujus blogi inspicere cupis, vade ad http://nemo-nusquam.blogspot.com/ vel preme in titulum cujusdam nuntii. Isidori Fontes 2008-09-07T01:44:00.010-04:00 Cum Pastrix quasdam magaritas subridiculas ex Isidorii Hispalensis libris proferret, negavit se doctum episcopum deridere ac nominavit quosdam grammaticos qui easdem etymologias ipsi invenerant. Equidem tamen alium fontem, unguento perfusum, addere volo qui magis ridendus videtur, ad demonstrandum quo ineptiae ignorantia iocorum viri et praesertim doctissimi deduci potuerint.Decimo sexto in ... Conventus Republicanus 2008-09-04T22:01:00.032-04:00 Antequam Cynthia McCain coepisset orationem habere coram Republicanorum conventu, vita per pelliculam exponebatur; in qua, cum nonnulla verba dicerentur de eius familia, quae multum lucri comparavit cervisia pro societate Anheuser-Busch vendenda, nulla mentio facta est de InBev(1), societate Europaea quae emit illam Americanam Anheuser-Busch quoniam Frutex noster praesides et Republicanus et ... Sarah Palin mox avia fiet! 2008-09-01T14:49:00.008-04:00 Factioni Republicanae, tristi quae vult mores conservare ne cives peccent et Domini ira in rempublicam vocetur, quae ab religiosissimis, scilicet Patricio Buchanan, Patricio Robertson, Geraldo Falwell, regebatur atque etiam hodie ab eis et similibus regitur, quae semper putabat et dedecus et peccatum esse puellis gravidis fieri, haud gratum potest esse id quod hodie relatum est: tribus enim e ... Corde semel palpitante a summo honore semotus/a 2008-08-29T21:08:00.032-04:00 Quid propter nuntios hodiernos nostrae republicae mox accidat ne Nemo quidem praedicere potest, nam omnia perturbata atque in confusionem iacta videntur. Nec fautores rerum conservandarum, qui se Repbulicanos nominant, nec factio popularis et in res mutandas proclivior, quae Democratica vocatur, nunc potest sententias consentaneas praebere de rebus nuper actis apud nostros candidatos, qui suos ... De cicadis ciconiisque, et de feminis, necnon de discipulo pessimo 2008-08-29T00:32:00.005-04:00 Nonnulla insecta hic noctibus strepitose canunt, qua de causa aliquae condiscipula somnio privata hodie querebatur. Harum bestiolarum nomen proprium e mente prorsus effugit, quod erat mihi dedecus, sed, id quod etiam peius erat, nomina aliorum animalium putabam esse ad hoc genus cantorum apta. Grylli revera vocantur, et apud alios cicadae (quae debent esse Gryllis maiores), sed de cic-aliquid ... |
NUNTII
|
||||||||||